Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/135

Haec pagina emendata est
91
Turris Babel Lib. II.

Cap. X.Sect. III.gendis opera præstiterint, illa in hunc usque diem vel in ipsis ruinis semisepulta admiramur. Nihil itaque stabile, nihil firmum et solidum nobis temporis fallax et incerta promittit conditio. Sed ut ad institutum nostrum revertamur; si quis itaque quærat, ubinam tam sumptuosa et pænè incredibilia Babyloniorum opera sint, num vestigia adhuc nonnulla supersint, illi nihil aliud responsi loco dare possum, nisi illud Senecæ, Ista si quæras, non invenis; si invenis, quasi illa nunquam fuissent, comperis. Et primævus quidem Babyloniæ situs et constitutio nos latere non potest: quorum verò in loco illa præcisè constituta fuerit, meritò dubitamus; atque de iis magna inter geographos, historicosque est concertatio: quod idem de civitate Babel, aliisque intelligi velim. Verum enim vero cum ad hujus veritatis cognitionem , nisi ex relatione eorum, qui dicta loca, singulari curiositate impulsì, lustrarunt, atque summa diligentia examinata posteritati concrediderunt, pervenire nequeamus, ex iis selectiora quidam depromemus. Diodorus, uti supra dictum est, suo adhuc tempore magnam Turris, civitatisque partem perstitisse refert, quod et Herodotus innuit, Darium enim et Cyrum, primos ait fuisse et Turris et civitatis destructores, quam postea Nabuchodonosor Rex instauratam, regiam suam constituerit, quæ omnia fusius apud Josephum Nicolaus Damascenus describit. Inter modernos, qui dictas Babyloniæ antiquitates summa diligentia descripserunt, R. P. R. P. Philippus ex Ord Carm. discalceat. Babylonis observator.
Strabo
Philippus
, Religiosus ex Ord. Reform. Discalceatorum, qui in Itinerario, quæ de Babyloniæ antiquitatibus observarat, pulchrè exposuit omnia, Strabo deinde apertè dicit, omnia in Babyloniis campis adeò esse antiquitatum veterum, monumentorumque ruderibus conferta, ut vix passum conficias, ubi ea non tibi copiosis acervis occurrant, Nini videlicet et Semiramidis magnificentiæ quondam florentis vestigia. Σύρους δὲ ὑπὸ Μήδων, οὐκ ἄλλους τινὰς τοὺς Σύρους λέγουσι, ἀλλὰ τοὺς ἐν Βαβυλῶνι, καὶ Νίνωι κατεσκευασμένους τὸ βασίλειον· ὧν ὁ μὲν Νίνος ὁ τὴν Νίνον ἐν τῆ Ἀτουρίαι κτίσας· ἡ δὲ τούτου γυνή͵ ἥπερ καὶ διεδέξατο τὸν ἄνδρα, Σεμίραμις· ἧς ἐστι κτίσμα ἡ Βαβυλών· οὗτοι δὲ ἐκράτησαν τῆς Ἀσίας· καὶ τῆς Σεμιράμιδος, χωρὶς τῶν ἐν Βαβυλῶνι ἔργων, πολλὰ καὶ ἄλλα κατὰ πᾶσαν γῆν σχεδὸν δείκνυται ὅση τῆς ἠπείρου ταύτης ἐστί, τά τε χώματα, ἃ δὴ καλοῦσι Σεμιράμιδος, καὶ τείχη, καὶ ἐρυμάτων κατασκευαὶ, καὶ συρίγγων τῶν ἐν αὐτοῖς, καὶ ὑδρείων, καὶ κλιμάκων, καὶ διωρύγων ἐν ποταμοῖς, καὶ λίμναις, καὶ ὁδῶν, καὶ γεφυρῶν. Syros autem à Medis; nullos alios Syros intelligunt, quàm eos qui Babylone ac Nini regiam constituerunt; quarum alteram Ninum urbem, sive Ninam Ninus in Atturia (sic enim Assyria olim vocabatur; erat enim proprium Assyris et Chaldæis literam S mutare in T, veluti hîc Atturia prò Assyria) condidit; ejus verò uxor, postquam duxisset virum, regnumque administrasset, Babylonem exstruxit. Hi enim Asiæ dominati sunt. Præterea opera SemiramidisVaria Semiramidis in fabricis vestigia conspiciuntur. adhuc multa, quæ apud Babylone sunt, per universam continentem sparsim ostenduntur: uti aggeres, qui Semiramidis dicuntur, et mœnia, et munitionum fabricæ, tuborumque in iis, et aquæductûs, et scalæ, et fossæ in fluminibus, et lacubus, et viæ et pontes. Multa hîc alia ex Ammiano, Dionysio, cæterisque geographis, qui hujusmodi antiquitatum Babylonicarum mentionem fecerunt, adducere possem, quæ brevitatis causa omitto. Neque dubium est quin tempore veterum Græcorum, Romanorumque historicorum ex iisdem ruderibus plures adhuc reliquiæ extiterint. Nam ut

chro-
M 2