Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/134

Haec pagina emendata est
90
Athanasii Kircheri

Cap. IX.Sect. III.los eo ære oneratos fuisse. Varii præterea Colossi a variis fuerunt erecti, de quibus vide Plinium, in Ægyptio Labyrintho jam demonstratum fuit, non unum Colossum, sed tot quod peristylia Labyrinthi columnas habebant, quæ omnes deorum statuæ regumque fuerunt immensæ altitudinis, et quod mirum dictu lingula ex uno lapide Thebaico exsculpta. Erat autem una inter cæteras Herodoto teste, cujus vel solus pes longitudinem habebat septem cubitorum, id est 21 pedum; cui juxta proportionem humani corporis altitudo congruebat 147 pedum; quæ sané omnes hujusmodi Colossorum moles quæ factæ fuerunt unquam, longè superabat. Erexit et in Capitolio Lucullus ex Apollonia traductum 30 cubitorum, et constabat sestertiis 150. Lysippus magister Caretis, Tarenti alium colossum erexit 40 cubitorum; et ne Neronem præteream, aureum is erexit Colossum in monte Palatino, de quo mira narrant Rom. rerum scriptores, quos consule. Sed qui Ægyptios mirabilium operum magnitudine superavit invenio neminem; et vel inde patet quod nonnulla eorum monumenta in hunc usque diem à 4000 annis durent, cæteris omnibus quæ à Græcis et Romanis exstructa fuerunt, ne vestigio quidem relicto, destructis. Fuit et apud Romanos theatrum, quod M. Æmilius Scaurus in sua ædilitate extruxit 360 columnis conspicuum, cujus pars scenæ erat ex marmore, media è vitro, (quod ego nil aliud fuisse crediderim quàm ex speculari materia compositum) columna ima 48 pedum; erant inter columnas signa ærea 300 numero, cavea capiebat hominum 70 millia. Ita Plinius. Innumera hoc loco, de memorandis Romanorum monumentis adducere possem, verùm cum ea passim tum apud Plinium, Lipsium aliosque occurrant, ea consultò taceo. Mirum tamen ex tam illustribus monumentis in hunc usque diem à 1700 annis nihil remansisse, ne vestigium quidem, unde liberè aseverare ausim, nullum eorum cum Ægyptiis comparari potuisse, cum plura eorum in hunc usque diem incorrupta, etiam mille et amplius annis ante Romam condita, perseverare experiamur.



Caput x.

Utrum in hunc usque diem Nembrodææ Turris adhuc vestigia reperiantur.


Cap. X.QUoties mecum penitiùs rerum humanarum inconstantiam, et inevitabilem temporis omnia consumentis edacitatem considero; toties in mentem venit, primævorum à sæculo hominum inanis, fallax et irrita in tot ac tantis, quæ vel ipsam humanam fidem longè superarent, monumentis erigendis, cura, et sollicitudo. Arbitrabantur illi, quæ condiderant, æternùm perstitura, totum mundum ad tam insolita urbium, turrium, fabricarumque miracula cum admiratione contemplanda confluxurum; sed errabant, necdum ad humanarum rerum caducitatem assuefacti. Vicissitudo et inconstantia rerum humanarumPrimi Assyriorum Reges, Nembrod, Ninus, Semiramis, in rerum mirabilium patrandarum cogitatone toti erant. Cognati eorum in Ægypto ex eadem Chusia familia æmuli Babyloniorum in Ægyptum appulsi, in erigendis obeliscis, pyramidibus, labyrinthis, modum nesciebant. Hos Græci et Romani secuti, quænam in circis, hippodromis, amphitheatris, thermis, aquæductibus eri-
gendis