Cap. VI.Sect. III.solebat; in certis quoque Regum sepulchris igneas flammas videri perpetuo lumine præditas, quod quomodo fieri potuerit 4. tomo in Oedipo Syntag. de lucernis veterum Ægyptiorum docuimus. Multa similia passim citant auctores in subterraneis Ægyptiorum adytis spectari paradoxa sane et incredibilia, quæ omnia in 3. parte Oedipi Syntag. de mechanica, & magia Ægyptiorum, multiplici auctorum testimoniis confirmata, congesta reperies.
Caput VII.
De Labyrintho in Creta
, Lemno
, alisque Græciæ
locis ad similitudinem istius Ægyptiaci constructis.
Cap. VII.STupenda nostri Ægyptiaci Labyrinthi moles, vastitas et magnificentia ita animos cæterorum diffusa fama accendit, ut nec
Græci nec
Romani se continere potuerint, quin in
Ægyptum profecti eorum spectarent fabricas quas ab historicis veluti humanis operibus superiores acceperant; fuit inter cæteros
Græciæ architectos,
Satyrus, quem alii cum
Dædalo confundunt, qui
Plinio teste, data opera in
Ægyptum se contulerunt, ut juxta-
Ægyptiorum molimina fama supra æthera nota simile quid machinaretur in
Græcia, etenim cum Labyrinthæam structuram exactiùs explorasset, in tantorum operum contemplatione animo ingenioque confusus, nequidem centesimam partem istius Labyrinthi quem in
Creta et
Lemno insula construere moliebatur, imitatus sit; uti in præcedentibus ex
Plinio recensuimus, et
Plutarchus quoque apud
Natalem Comitem hoc pacto sive historiam sive fabulam exponit; Theseus, inquit, ante Pirithos
societatem adhuc adolescens in Cretam
cum iis navigare voluit et unus ex iis, qui quotannis pro morte Androgei
ad Minoëm
Regem Cretæ
tributi nomine mittebantur, quos dicebant in Labyrintbum inclusos à Minotauro
vorari; fabulantur Minotaurum
corpus totum habuisse hominis, at caput bovis, hic erat in Labyrintho loco amplissimo et inextricabili viarum plurimarum ambage, qui factus fuerat ad Ægyptiaci iliius Labyrinthi formam ad Crocodilopolim extructi. De
Ariadna vero
Minoïs filia et Minotauro fabulam, si quis exactius quidpiam nosse desiderat is adeat
Natalem Comitem aliosque mythologos, quia omnia quam diffusissimè descripserunt, nos ob nefandas quæ in iis occurrunt obscœnitates ea consulto omittenda censuimus. Hujus verò Labyrinthi plerique auctores architectum faciunt
Dædalum,
Plinius potiori voce auctorem facit paulo ante citatum
Satyrum qui in
Creta et
Lemno extructurus Labyrinthum data opera in
Ægyptum profectus est, ut ex admirabili labyrintæi molis structura similem construeret, sive molis vastitatem, sive ingenii vim spectes, prorsus imparem. Certe ex variis relatione dignis accepi, in
Creta in spatioso campo ejus etiam num vestigia spectari ad multa millia passuum. Unde peringeniosus P.
Christophorus Grumbergerus Societ. nostræ excellens mathematicus, P.
Clavii in re mathematica olim socius et calculator, dato, diametrum ejus 336 passuum fuisse, ejus capacitatem gyrorumque anfractus atque tempus in iis percurrendis insumptum, demonstrandi occasionem sumpsit. Præsupponimus autem
Satyrum Plinianum hujus Labyrinthi architectum in eo extruendo non confuso et tumultuario labore usum fuisse, sed sibi figuram rotundam seu omnium capacissimam selegisse, atque ingeniosa inventione primo murorum ambitus va-