Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/127

Haec pagina emendata est
83
Turris Babel Lib. II.

Cap. V.Sect. III.quam amplissime prosecuti sumus, eo lectorem remittimus. Hoc pacto posteri exempla Patrum suorum secuti, nihil aliud meditari videbantur, quam ut quisque invisis fabricarum monumentis, æternam nominis gloriam apud posteros consequeretur. Et hæc quidem omnia à Regibus Ægypti 400 annis ante ortum Mosis gesta fuisse in operibus nostris Hieroglyphicis ad longum demonstravimus. Quod verò hæc omnia processerint à Regibus Ægypti, Nepotibus Chami, Chus, Misvaim et Hermete Chananæo, monstrat sepultura Simendis, ubi memor inauditæ victoriæ, quam contra Bactrianorum Regem Zoroastrem obtinuerat Ninus, totam historiam in Aulis ingenti magnificentiâ exstructis marmoreis saxis insculpi curavit. Erat in Babylone quoque ingens Palatium Nini, intra cujus muros dicti Nini cum leone, et Semiramidis cum tigride concertantis simulachra, cæterarumque ab co gestarum rerum series insculpta conspiciebatur, quam et dictus Rex Smendius pariter palatio à se constructo intulit. Omnesi gitur pyramidum, obeliscorum, labyrinthorum structuras, una cum arcana hieroglyphicæ literaturæ descriptione ante Mosis ortum jam constitisse, citatis paulò ante libris, varia auctoritatum farragine comprobatum reperiet lector. Nihil igitur primis istis post diluvium usque ad Mose 800 circiter annis, ad magna et ardua aggredienda superfuisse videtur, nisi vera fides, et divinæ religionis cultus; à qua uti stirps Chami, à Deo quippe maledicta declinavit, ita quoque fenestram ad omnem superstitionem aperiens, non Ægypti solummodo, sed universam terram ψουδοπολυθειας, sive falsorum ridiculorumque numinum multitudine et varietate replevit.


Caput VI.

De artificiosis machinis in Labyrintho ad eos qui ingressuri erant terrore concutiendos exstructis.


Cap. VI.AUctores præterea hisce varia junxisse ferunt terriculamenta, quibus ingredientes vehementi terrore percellebantur, et Arabes quidem de hisce Labyrinthæis meatibus potissimum loquuntur, dicunt primò certis in locis statuas fuisse positas, quæ pavimentum dum pede ingredientes percuterent, statuæ mox ore et faucibus horrendis, brachiis quoque solutis tam arctè ea stringerent, ut vel solo amplexu exanimarentur. 2. Aulas nonnullas eo artificio conftructas; ut vel sola voce prolata per varios reflexionum circulos inter fsxeos parietes factos soni vox in immensum aucta non unam, sed integri exercitus clamantis tumultum referret; unde exterrefacti explotatores dum fuga suæ vitæ consulunt; miajoribus implexi erroribus timore exanimes caderent; portis quoque apertis nescio quem horrendum sonum percipi, quo attoniti, et panico quodam terrore perculsi ab ulteriori inquisitione desistere cogerentur; Strabo præterea, narrat Thebis colossum immensæ granditatis fusse ad cujus abacum certa hora peregrinus quidam sonus percipiebatur, quem ipse quoque se audisse fatetur, an verò istiusmodi technasma casu, an magico artificio, aut ingenii solertia constructum fuerit, aliis discutiendum relinquit; huc pertinet statua Memnonis, quæ orientis solis radiis percussa, nescio quem harmonicum sonum edere
sole-
L 2