Cap. IV.Sect. III.veluti aulas quasdam non sine mysterio divsum ferunt. Nos Herodotum secuti, eum in 12 partes, juxta principales Ægypti Nomos, seu Præfecturas dividendum censuimus, eo ordine, ut singulæ partes magnitudine quidem æquales, at juxta mysteria quæ in Nomis singulis Ægypti numinibus insignitis, magnis, et occultis ceremoniis peragebantur, ob arcanam Domorum habitaculorumque extructionem essent diversissima: cum immensa hujus Labyrinthi structura aliud non exprimeret, quàm templum Deorum immortalium, quo et Reges, et se, et ingentes thesauros suos unà secum condi vellent: essetque hæc fabrica quasi epitome quædam, et compendium istius templi, quod universam Ægyptum, numinum Ægyptorum cultu confertam esse credebant, quemadmodum in I. Tomo Oedipi de Nomis Ægyptiorum fusè deduximus, et hîc in exposita ichnographia vides. Per peristylia igitur in omnes 12 Nomos, aditus patet, quorum I. est Nomus Osiris nomine infignitus. II. Saiticus. III. Cynopolitanus. IV. Crocodilopolitanus. V. Bubasticus. VI. Thebaicus. VII. Heliopolitanus. VIII. Hermonticus. IX. Memphiticus. X. Atribiticus. XI. Canopicus. XII. Heracleopolitanus. Et in hunc finem fuerunt à Regibus extructæ, ut unaquæque præcipuos Ægypti 12 Nomos exprimeret quos et Herodotus aulas vocat, unicuique urbi, aut Nomo proprias, in quibus sese sacerdotes, ad de rebus, ad deorum cultum; tum in iis per appropriatas cerimonias peragendum pertinentibus, tum ad Ægyptum per numinum tutelarium attractum magicum, conservandam, conferebant.
Et primò quidem notet lector, Nomos singulos, uni ex præcipuis diis, quos magno cultu venerabantur, consecratos fuisse; in centro vero aulæ nomicæ, tum eorundem simulacra, tum Regis talis, et talis, qui Nomo dominabatur, ectypo, monumento opulentissimo, veluti in cimeliarchio quodam, una cum corporibus balsamo conditis, reposita fuisse, ad quod per adeò tortuosas semitas adeò intricata differentium domorum habitacula per tot occultos meandrorum aditus dabatur, ut qui thesauris insidiarentur, ex tot tantisque viarum anfractibus, innumerabilium portarum aularumque discriminibus, nec non ex tortuosis penetralium ambagibus, sese, teste Herodoto extricare minimè valerent. Dum enim ex camera in cameras, ex xystis in aulas peramplas, ex his in fana, ex fanis in colymbethras, ex his in hortos, ex his denique in novos ingentium aularum recessus, abeuntes, dum remeare sine duce tentarent, tantò utique majoribus sese erroribus involutos reperirent, quanto plus processissent; neque putet quis, hujusmodi Nomorum structuram exiguum loci spatium, uti in præcedentibus de peristylio diximus, sed singula Nomorum latera unam tertiam milliaris partem occupasse, uti ex Plinio et Hecatæo colligimus, ac proinde haud palatii cujusdam perampli, sed haud exigui cujusdam oppidi partem expresserint. Unde cum tota structura præter centralem Labyrinthum 12 hujusmodi oppida continuerit, lector colliget, qualis debuerit esse tota hæc coacervatorum Nomorum congeries? Et quemadmodum per multiplices viarum ambages ex Nomo in Nomum, sine impedimento aditus dabatur, ita quoque per peristylia nisi per quatuor portas, neque exitus, neque aditus concedebatur, ut proinde exteri sine duce viarum gnaro ingressi, perpetuò vagabundi errorum finem nunquam reperirent; qui verò ad medii, seu centralis Labyrinthi penetralia, in quo ceu centro quodam monumenta duodecim Regum artificiose extructa una cumPagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/123
Haec pagina emendata est
79
Turris Babel Lib. II.
the