Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/112

Haec pagina emendata est
74
Athanasii Kircheri

C. III.Sect. III.nisambitæ, invicem, continuæ, viæ verò quæ ad eas tendunt ex adverso sunt muri, qui aulas ordine positas cingunt. Ante ingressam vero portam Cryptæ sunt multæ ac longæ, quæ inter se tanta et tam mirifica tortuositate vias implicitas tenent, ut nemo ingredi aulam ullam possit; nec egredi sine duce, inexplicabili nimirum illo viarum errore deceptus».

SuntDescriptio cœnaculorum, porticurumque. hîc et cœnacula altissima, porticusque nonagenis gradibus singuli exstructi, columnis ex porphyrite lapide fulciti, quos inter Deorum simulachra, Regum statuæ et summa monstrosarum imaginum congeries. Quarundam verò domorum talis est, ab ingeniosa architecti inventione situs et dispositio, ut mox atque fores earum aperiuntur, formidabile tonitru audiri videatur. Dignum verò præ omnibus admiratione est, quod domorum singularum tabulata seu tecta, uti et cryptarum latitudines ex integris, teste Strabone, lapidibus, magnitudinis prorsus insolentis extructa sint, nullo prorsus nec ligni, nec alterius materiæ interventu. Verbo, totam fabricæ extensionem tria millia domorum comprehendisse referunt, quæ vel ingentem urbem æquare poterat. Sed audiamus singula exactè describentem in sua Euterpe Herodotum. Verba ejus sunt.

«RegnantibusHerodoti Labyrinthi descriptio. in Ægypto duodecim Regibus, placitum est eis aliquod relinquere commune omnibus monumentum, ex eoque placito fecerunt Labyrinthum paulò supra Mœridis stagnum, maximè urbem versus, quæ dicitur Crocodilorum, quam ego aspexi fama majorem: Si quis enim ex Græcorum narratione muros et operis speciem ratiocinatur, minus concipiet, quàm pro labore et sumptu hujus Labyrinthi, tametsi enim Ephesi templum memoratu dignum est, et in Samo, tamen Pyramides erant narratione majores, quarum singulæ multis et magnis operibus Græciaæ æquiparandæ sunt. Sed eas quoque Labyrinthus antecellit. Etenim duodecim, cujus aulæ sunt tecto opertæ, portis oppositis altrinsecus, sex ad Aquilonem contiguæ, totidem ad Austrum vergentes, eodem prorsus muro conclusæ. Bifaria in eo sunt domicilia, una subterranea, altera superiora illis imposita, utraque tria millia quinquaginta, quorum ea quæ superiora sunt, ipsi vidimus, et quæ aspeximus, enarramus; subterranea verò auditu percepimus: nam qui Labyrintho præpositi Ægyptiorum, nolebant illa ullo pacto monstrari, quod dicerent illic sepulchra esse, tum eorum Regum, qui ædificandi Labyrinthi fuerunt auctores, tum sacrorum crocodilorum; ita de inferioribus docti comperimus, superiora ipsi aspeximus humanis operibus majora. Nam anfractus seu egressus per tecta, et regressus per aulas, uti erant diversissimi, ita infinita me admiratione afficiebant. Ex aula in conclavia transitur, ex conclavibus in cubicula, è cubiculis in solaria alia, è conclavibus in aulas alias. Horum omnium lacunar, quemadmodum et parietes, lapideum est, sculptilibus passim figuris ornatum, singulæ aulæ maxima ex parte digestæ albo lapide, columnarum ambitu redimitæ, angulo quo finitur Labyrinthus, adhæret pyramis quadraginta passuum, in qua grandia sunt insculpta animalia, ad quam iter sub terra sit». Hæc est descriptio ab Herodoto curioso rerum omnium inspectore et admiratore observata, cujus descriptionem secutus, libenter hîc totius fabricæ rudem saltem quandam et superficialem ichnographiam in Oedipo de fabricis Ægypt. exhibuissem, si per tempus licuisset, ut lector ex ungue leonem colligere, et de præstantia ingenii talium operum architecti conjicere posset. Sed id hoc loco opportunè,
quantum