Cap. I.Sect. III.suam, qui et hebraicè dicitur Henoch, et est Adris, super eum pax, cùm sciret futurum diluvium, ædificavit eam, et reposuit in ea omnia sua bona, et libros et quidquid habebat pretiosi. Est autem omnis pyramis quadrata, et politæ figuræ, si elevationem perpendicularem spectes, 317 cubitorum, circumdatur quatuor superficiebus æqualibus laterum, unumquodque latus 460 cubitorum. Est autem eo artificio ab ingeniosis architectis sructa, ut nihil in ea alterationi obnoxium sit, sive enim venti vehementes irruant, sive terræ motus concutiant, nil tamen de ca aufertur unquam. Saxa singula, ex quibus constat, quinque cubitorum longa, alta duorum. Dicitur habere portas supra canales occultos subterraneas, singuli canales longi 10 cubitorum, et portas ex lapidibus habent, et canalis ovientalis respicit meridiem, et canalis occidentalis occidentem, per singulos aditus patet in septem domos, singulæ domus septem planetarum nominibus insignitæ sunt, intrinsecus ad invicem dispositæ omnes. In singulis domibus idolum ex auro, quorum unum manum ori applicatam tenet, et librum in fronte. Si quis appropinquaverit ei, aperit os suum, et inventa est in ore ejus clavis catenâ alligata. Porrò pyramis orientalis, sepultus est in ea Sehurid Rex. Pyramis occidentalis, in ea sepultus est frater ejus Hugith. Pyramis Elmalum in qua sepultus est Aphrus filius Hugith. Sabæi recitant, quod in una harum sepultus sit Agathemon, qui est Seth, et in altera Hermes, et Elmalum, et Szab filius Hermis. Hæc ex Rabbi Abraham relatione, de qua uti nihil nobis neque ex prophanis nec ex sacris literis constat, ita quoque eam solitis eorundem fabulosis narrationibus adscribendam censeo. Vide quæ de hisce amplius egimus Tom. 1. Oedipi.
Atque ex hisce fusius forsan, quam par erat, demonstratis clarè patet mirificum architecti ingenium, tum in structura mirifica adornanda, tum in lapidibus tam vastis singulos suis locis admovendis. Res enim sine machinis, summa industria et prorsus Archimedeâ constructis nequaquam confici poterat. At quibus tractoriis machinis usum esse putabimus, in lapidibus ex Arabiæ montibus tanta intercapedine dissitis, per tam invia et impedita itinera in locum statutum advehendis? Nemo posterorum architectorum pertigisse creditur ad tam stupenda opera.Quis hodierno tempore architectum reperiat, cui ad simile quid attentandum animus sufficiat? Est enim lapidibus, quorum singuli, longitudinis 30 pedum, teste Herodoto, ita coagmentata, ut sine ulla divisione lapidum in hunc usque diem integra perseveret; in circuitu 3532 pedum, cujus singula latera tantum ferè spatii occupant, quantum longitudo fori agonalis Romæ, ut proinde fabrica hæc omnes sumptuosas Romanorum fabricas, uti sunt thermæ, amphitheatra, etc. multis parasangis sive magnitudinem, sive expensarum exorbitantiam, sive denique magnificentiam et ingenium spectes, superaverit.
Hæc dum scribo, Titus Livius Buratinus, architectus insignis, qui datâ operâ in Ægyptum profectus est, ut omnia antiquitatum monumenta summâ diligentiâ inquireret, inquisita delinearet, et sic posteritati thesaurum concrederet, mihi inter multa alia, hujus quoque pyramidis delineationem transmisit, unà cum deserti in quo reperitur, et cryptæ subterranæ, in quam aditus ad mumias patet, ichnographia, quam hîc unà cum literis ad me datis apponendam duxi.