Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/104

Haec pagina emendata est
66
Athanasii Kircheri


Cap. I.Sect. III.

Sectio III.

De prodigiosis fabricis Ægypti, quas
Chusia progenies ad imitationem cognatorum Nembrod, Nini et Semiramidis in regnis Babyloniæ et Assyriæ stupente mundo in Ægypto erexerunt.


PRÆFATIO.


Q
Q
uamvis in tertio tomo OEdipi de hisce syntagmate de Mechanica Ægyptiorum quàm uberrimè disseruerimus: hoc tamen loco valde opportunè ex iis non nihil repetendum censui. Sed ad rem.


Caput I.

Pyramides et obelisci in Ægypto erecti.


QUantaMagnificeentia et splendor Pyramidum. fuerit pyramidum in Ægypto à Regibus erectarum magnificentia, splendor, et granditas, ex hoc inter cætera colligitur, quod unanimi scriptorum consensu, vel tunc etiam, quando Romanorum fastus omnia mundi loca conculcabat, inter orbis miracula fuerunt connumeratæ. Et tametsi variis Ægypti locis insolentes hujusmodi turrium moles conspiciebantur fundatæ: Memphiticæ tamen inter cæteras potissimum adimirationis argumentum ac veluti mundi miraculum fuerunt. Herodotus in Euterpe.Herodotus, qui, teste Plinio citra annum 300 ab urbe condita vixit, hæc cumprimis testatus in Euterpe, Verum, inquit, in pyramide hac annos 20 absumptos, cujus singulæ frontes saxis dolatis, decentissimeque coagmentatis, quorum nullum minus 30 pedum: fuit autem exstructa hæc pyramis in speciem graduum, quas quidam scalas, quidam arulas vocant. DiodorusDiodorus 400 annis Herodoto posterior, et ipse oculatus earundem inspector, hoc pacto illas describitPyramis omnium maxima describitur.: Octavus denique Rex Chemmis (Herodoto Cheobus) Memphis annos regnavit 50, ædificavitque trium pyramidum maximam, inter septem præclarissima opera numeratam. Hæc versus Libyam spectant, longè à Memphi stadiis 120, à Nilo autem 45, quæ et artificio, et operis magnitudine mirabilem stuporem intuentibus præberent. Earum maxima quatuor est laterum, quorum quodlibet ab inferiori parte jugera septem continet, altitudo amplius, quam sex jugera tollit; latitudo quali debet, deducta paulatim usque ad verticem altitudine, continet cubitos 1565. Cubitus unus trium palmorum.Ex lapide duro, difficilique ad tractandum, sed æternum permansuro structura omnis constat. Nam fermè mille annis, ut ajunt quidam, ut alii tradunt, amplius tribus millibus et quadringentis ad nos usque ea moles integra permansit. Ferunt eos lapides ex Arabia longo admodum itinere advectos. Aggeribus constipatis erecta fuit.Aggeribus autem fabricata est, nondum eo tempore inventis machinis. Opus certè mirabile, præsertim in terra undique arenosa, ubi nulla neque aggeris, neque cæsi lapidis sunt vestigia, ut non ab hominibus, sed à Diis tanta moles structa videatur. Conantur Ægyptii mira quædam de his fabulari ex sale et nitro eos factos esse aggeres, posteaque Nili incremento liquefactos, absque hominum labore penitus defecisse. Verùm id pro-
cul