Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/101

Haec pagina emendata est
63
Turris Babel Lib. II.

Cap. VI.Sect. II.mnium eorum, qui judicio Plinii, in Ægypto inventi sunt, maximus fuit, quem et Cambyses, cùm omnia Ægyptiorum monumenta igne, ferroque consumpsisset, hunc solum molis reverentiâ motus, intactum reliquit. Comparatio magnitudinis hujus cum Lateranensi obelisco.Sed jam unum cum altero comparemus. Habet Lateranensis obeliscus 148 palmos, à basi usque ad ultimum pyramidii apicem; Semiramæus verò 225 palmos; quæ ab invicem subducta relinquunt 77 palmis longiorem Lateranensi; habet præterea Lateranensis obeliscus unum latus basis 14 palmorum, Semiramæus verò 36. quæ dempta ab invicem, dabit latus basis 22 palmis latius obelisco Lateranensi; unde immensam molem esse debuisse, quis non videt? Quomodo obeliscus in Baabylonem devectus sit ibique quibus maachinis erectus.quomodo verò, aut qua raratione, quibus machinis per terram à loco montis, ex quo excisus fuerat, ad Euphratis flumen, ad plurima milliaria deductus fuerit, quis novit? et tametsi Diodorus curribus ductum fuisse dicat; ego certe experientiâ, in translatione obelisci Pamphilii ex Hippodromo Caracallæ in forum Agonale devecti doctus, id curribus minimè fieri potuisse crediderim, sed magnâ ingentium scytalarum agilium moli suppositarum agitatione ad flumen promotum existimem; navibus deinde in Babylonem per flumen translatum fuisse ait, ubi fides iterùm vacillare videtur; quæ enim navis tantæ moli sustinendæ, quantumvis ventricosa, sufficiens fuisset. Dico itaque, neque fluminis profunditatem, neque navis capacitatem tantæ moli portando proportionatam dari potuisse. Accedunt scopuli fluminis latentes, et fundi inæqualitas, quibus ingens navis pondus prævalens vel subsedisset, vel nimio pondere rupta fuisset: verisimile itaque est, craticulata ingentium arborum contabulatione, quas crates vocant, more Ægyptiis solito in Babylonem devectum fuisse. Quibus demùm machinis tam inauditam unius saxi molem erexerint, lectori Staticæ non imperito expendendum relinquo; ut proinde vel ex hisce recitatis architectonicæ artis speciminibus, a Babyloniis artificibus, exhibitis, luculenter pateat, eos omnium artium ad fabricandum necessariarum, videlicet Staticæ, Hydraulicæ, Opticæ, Metallariæ, Sculptoriæ, et Plasticæ perfectam, sine quibus nihil dictorum monumentorum confici poterat, notitiam habuisse, adeoque cum Ægyptii cum Babyloniis de mirabilium operum exhibitione, concertasse videantur; vide, quæ de hisce et similibus in iii Tomo Oedipi, de Mechanica Ægyptiorum, amplissimè egimus.

ReliquaSemiramidis gesta in bello. verà gesta Semiramide prosequitur Diodorus lib. citato, cap. 4. et 5. ubi tradit, eandem magnam Libyæ Æthiopiæque partem, in suam ditionem redegisse, ac bellum Indis illatum vario eventu gestisse, et ubi necessitas exigebat, ausu inaudito montes complanasse, et valles implevisse, Sabellicus ex Ctesia refert. Quod et breviter tangit Justinus loco citato, ubi plura de mirabili Reginæ hujus virtute, ac prudentiâ paucis perstringit; atque illud imprimis, quod statim ac orbata marito est; illa impubere adhuc immaturoque ad bellum filio, ipsa molem belli sustinendam censuit donec, tandem rebus præclarè gestis, se ostendit talem, quæ etiam viros virtute anteïret, et cui propterea nemo parere detrectaret.

Anno itaque mundi 2090, postremo dictæ Semiramidis anno desinente, nimirum sub finem anni 41 vitæ Saræ uxoris Abrahæ, necesse est, defunctam esse Semiramidem Assyriorum Reginam, siquidem ipsa (teste Eusebio in Chronicis) regnavit post virum suum annis quadraginta duobus; quod et tradunt Diodorus rerum antiquarum lib. 3. in calce capitis quinti; et ex Trogo Pompejo Justinus circa initia lib. 1. sub anno mundi 2049.
quo