Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/10

Haec pagina emendata est
Dedicatio.
contestata est; ita quoque evidenti lapsus sui gravissimi exemplo omnem post se retro secuturam humani generis ætatem edocuit, docereque debuisset, Non esse consilium contra Dominum: sed omnes animi arrogantis machinas, substructionesque ambitionis, quantumvis immanes, inanes tamen et insanas esse, eodemque secum fato perituras. Quodnam enim poterat vanitatis imbecillitatisque mundanæ luculentius statui exemplum posteritati ob oculos, ad comprimendos insani tumoris impetus ad evertendas fastuosas hominum cogitationes, quàm fastus adeo insolens et ingens, tam levi Dei digito suppressus, quàm moles tam vasta tam citò facilèque devastata? Infelix illud inauspicatumque stolidissimæ arrogantiæ exemplum hîc ego in scenam produco; atque utinam illud ita universis possem statuere ob oculos ut videant, quàm tragica semper in hoc ambitionis theatro scenam claudat catastrophe; perspiciantque, non aliam posse exspectari coronidem operis quod molitur impietas, quàm cumulum tumulumque, qui auctorem nefariorum moliminum eâdem secum ruinâ consepeliat. Id quod neminem oculatæ mentis latere posse crediderim, qui, quod hîc oculis subjicere conatus sum, apprimè considerârit, quantam Babylonici isti insanæ mentis prævaricatores ab ulteriori cœpti moliminis prosecutione cœlitùs desistere coacti, linguarum videlicet admirabili confusione inter sese divisi dissipatique, transmigrationis gentium populorumque infaustissimi conditores, ac furculi per totum terrarum orbem propagati, quantam, inquam, hæc sparsa quaquaversum femina infelicitatis, toti humanæ posteritati messem calamitatum diffeminârint. Nembrod enim ambitionis œstro in tanta mortalium multitudine percitus, et ad haec giganteo corporis habitu formidabilis, cum virium, tum potentiæ suæ granditate confisus, è vestigio avitæ religionis cultu repudiato, à paternis Noëmi posterioris mundi primi monarchæ à Deo constituti, praeceptis recedens, degener et refractarius, dum divinæ apotheoseos titulum impiissimo fastu attentat, spretis conculcatisque divinis humanisque juribus, primus orbem ab hac scele-
rum