Pagina:Arnold Wion - Lignum Vitae - 1595 - p307.jpg

Haec pagina nondum emendata est

S. MALACHIAS, Hibernus, monachus Bencorensis, Archiespiscopus Ardinacensis, cum aliquot aniis sedi illi praefuisset, humilitatis causa Archiepiscopatu adicauit anno circitet Domini 1137. & Dunensi sede contentus in ea ad finem usque uitae permansit. Obiit anno 1148. die 2. Nouembrus. S. Bernardus in eius uita.

Ad eum extant epistolae S. Bernardi tres, uidlicet, 315. 316. & 317. Scripsisse fertur & ipse nonnulla opuscula, de quibus nihil hactenus uidi, praeter quandam prophetiam de Summis Pontificubzs, quae quia breuzs est, & nundum quod sciam excusa, & à multus desiderata, hic à me apposita est.

Prophetia S. Malachiae Archiepiscopi, de Summis Pontificibus.

Ex caſtro Tiberis. Cœleſtinus. ij. Typhernas.
Inimicus expulſus. Lucius. ij. De familia Caccianemica.
Ex magnitudine mõtis. Eugenius. iij. Patria Ethruſcus oppido Montis magni.
Abbas Suburranus. Anaſtaſius. iiij. De familia Suburra.
De rure albo. Adrianus. iiij. Vilis natus in oppido Sancti Albani.
Ex tetro carcere. Victor. iiij. Fuit Cardinalis S. Nicolai in carcere Tulliano.
Via Tranſtiberina. Calliſtus. iij. [sic] Guido Cremenſis Cardinalis S. Mariæ Tranſtiberim.
De Pannonia Thuſciæ. Paſchalis. iij. [sic] Antipapa. Hungarus natione, Epiſcopus Card. Tuſculanus.
Ex anſere cuſtode. Alexander. iij. De familia Paparona.
Lux in oſtio. Lucius. iij. Lucenſis Card. Oſtienſis.
Sus in cribro. Vrbanus. iij. Mediolanenſis, familia cribella, quæ Suem pro armis gerit.
Enſis Laurentii. Gregorius. viij. Card. S. Laurentii in Lucina, cuius inſignia enſes falcati.