XLIV
De eadem
... ma se non è benigna, che valgono tutte le sue belle qualitá?
Sis dives, generosa, bella, casta,
docta, et si ulterius potes quid esse;
si, Trivultia, non simul benigna es,
nulli bella places, pudica nulli,
nulli docta videris, et beatae
nullos divitiae movent, genusve,
et si his ulterius potest quid esse.
XLV
[Philippae epitaphium]
Chiusa in una pesante tomba di marmo, non fuggirá piú.
Marmoris urgenti sub pondere clausa Philippa est;
cavit vir tandem ne ulterius fugeret.
XLVI
[Eiusdem]
— Chi fui? — mi domandi.
Quaeris quae fuerim? Me scito fuisse Philippam;
Plura rogas? Nolo plura loqui, nisi quod
nil alienum a me mulier muliebre putavi;
hoc, heus! in partem accipe, quaeso, bonam.
Quid tibi vis? anne interius vis nosse? Quid ipsum
ten noscis? Prior haec sit tibi cura, et abi.