Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/211

Haec pagina nondum emendata est
205
vii - lirica latina

ignes? nec minime tibi quietis
 5momentum esse sinis, vigil diesque
noctesque ad nitidos hians ocellos,
os ad purpureum genasque molles,
ad guttur niveum manusque leves,
formam denique ad integram puellae,
 10formam non tamen integrae puellae
ausae dellicias meosque lusus....
Dicam ne an sileam? At nihil silebo.
Ausa est perfida et improba et scelesta
ausa est dellicias meosque lusus
 15bauro vendere, nec deos potenteis
pavit fallere saepe deieratu.
     Infelix anime, ecquid impudica,
ecquid te meretrix avara perdet?
Respira, atque tibi potens vigensque
 20te redde, utque lubet sine impudica
moechis vivere cum suis. Tibi ne
spurcatum amplius os potest piacere
moechorum undique basatione?
An te illi ebrioli movent ocelli
 25qui cuncto populo bue et huc vagantes
arrident precium male aucupantes?
An te illi ebrioli movent ocelli,
illi quos movet hic et liic et ille
quisquis dedecorum putetur emptor?
 30Obdura, mi anime; et puella nequam
cum moechis valeat suis, puella
igne indigna tuo. Potestne, quaeso,
quod felicius ardeas deesse?