Expers ipse tamen rides mala nostra; caveto
30sed Nemesim; est fastus saepius ulta graves.
Tempus erit cum te nimium miseratus amantem,
an iusta haec fuerit nostra querela scies.
Nunc quoniam haud nosti Venerem, nec vulnera nati
ferre putas omni libera colla iugo;
35 sed mora, quae nostrae rigidum te tradere turbae
nititur, in longos non foret illa dies.
Nuper quae aligerum cecinit mihi passer amorum,
dum Paphies humili culmine iussa monet;
texere Naiades Veneri nova vincla sub undis;
40quem cupiant taceo, si sapis ipse, cave.
Interea optati sine me cape gaudia ruris
continue, et felix vive memorque mei.
XVII
De Megilla
E’ un sogno il suo? O qui con lui è proprio la sua Megilla?
Illius timidis spes sit amoribus,
qui formae comitem ferre superbiam,
centenamque repulsam
leni pectore quiverit;
5qui surdos tulerit tot querimoniis
postes, dum glomerat trux boreas nives,
miraturque suam vim
tantis vincier ignibus;
qui rivalem animo viderit integro
10offensum, totiens limen amabile
noctu praetereuntem,
quod vel iurgia spreverit,
iras, nequitias, instabilem fidem,
et quicquid dominae saevities tulit.
15Illum mater Amorum,
mater blanda Cupidinum