Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/189

Haec pagina nondum emendata est
183
vii - lirica latina

     cantatis suaves modos,
queis Panum invideat capripedum genus.
     Nos longum genio diem
sacramus, penitus quid face posterá
      15mater Memnonis afferat,
securi roseis humida curribus;
     qui certantia purpurae
duni vina in tenero gramine ducimus,
     vincti tempora pampino,
 20aut serto ex hedera sanguinea aut rosa,
     quod vel candida nexuit
Phillis vel nivea Philiroè manu.
     Tum praedivitis haud movent
me vel regna Asiae, vel ferus Adria
      25quicquid puppe vehit gravi,
quare saepe minas aequoris horream,
     ut me fictilia in quibus
ulnis Philiroè candidulis, mihi
     lac formosa coégerit,
 30delectant potius, quam siculi dapes
     regis, quas teneat nitens
aurum; sede licet collocer aurea.
     quem circum pueri integri
adsint, ut veteris pocula massici
      35propinent. docilis tulit
fontis quae rigui lympha bibentibus
     Inter laeta rosaria
tristis cura magis tempora assyrio
     unguento madida insilit,
 40et saevit penitus, si furor, Alpibus
     saevo fíaminis impetu
iam spretis, quatiat celticus Ausones.
     Hic est qui super impiam
cervicem gladius pendulus imminet.