Pagina:Archimedis opera omnia cum commentariis Eutocii vol. III Lipsiae in aedibus Teubnerii edidit Heiberg.djvu/408

Haec pagina emendata est
303
IN DIMENSIONEM CIRCULI.

adparet enim; omnes deinceps propositum eius ignorasse. et usi sunt multiplicationibus et divisionibus myriadum, quas non facile est sequi; nisi si quis in logisticis Magni versatus erit. si quis oninino magis adpropinquare vellet, debebat fieri per partes et minutias et lineas in circulo positas secundum ea, quae dicta sunt in magna syntaxi Claudii Ptolemaei, et hoc fecissem equidem, nisi, ut saepe iam dixi, intellexissem, neque fieri posse, ut iis, quae hic commemoravimus, adiumentis linea ambitui circuli aequalis exacte inveniatur, et si quis eo contentus sit, quod proximum est et ad verum maxime adcedit, satis esse, quae hie ab Archimede dicta sint.

Eutocii Ascalonitae commentarius in Archimedis librum de dimensione circuli, editione recognita ab Isidoro mechanico Milesio, magistro nostro.