Pagina:Archimedis opera omnia cum commentariis Eutocii vol. III Lipsiae in aedibus Teubnerii edidit Heiberg.djvu/370

Haec pagina emendata est

Consentaneum, opinor, mihi erit institutum meum persequenti, sicubi in scriptis Archimedis in ea incidero, quae clariora sunt et breviorem explicationem exposcant, quaecunque in iis elaborationem requirunt, quantum fieri possit, cum iis connectere, quae antea in opus de sphaera et cylindro scripsimus, cum re vera optandum sit, ut etiam in maioribus explicatuque difficilioribus [aliquando] uersari possimus.[1] in eo igitur [codice], qui nobis est in manibus, proxime sequitur libellus ab Archimede scriptus, qui inscribitur circuli dimensio, in quo quid sibi ille proposuerit, ex ipso titulo comperimus. conatur enim demonstrare, cui spatio rectilineo aequalis sit circulus, rem iam diu ab philosophis claris, qui ante eum floruerut; quaesitam. adparet enim, hoc illud esse, quod et Hippocrates Chius et Antiphon studiose quaerentes paralogismos nobis illos invenerint, quos satis novisse eos puto, qui historiam geometricam Eudemi[2] inspexerint et ceria Aristotelica[3] cognouerint. est autem, ut dicit


  1. Locum difficillimum nunc ita intellego, quasi dicat Eutocius, se in facilioribus scriptis Archimedis explicandis ad commentarium in libros de sphaera et cyl. revocare lectores, et, quae inde cognosci possint, omittere, quo celerius ad maiora et difficiliora contendat.
  2. Cuius hoc ipsum fragmentum servavit Simplicius; Spengel: Eudemi fragm. p. 120 sq.; Bretschneider: Geom. vor Eukl. p. 100 sq.
  3. H. e. περὶ σοφιστ. ἐλέγχ. 11.