Pagina:Archimedis opera omnia cum commentariis Eutocii vol. III Lipsiae in aedibus Teubnerii edidit Heiberg.djvu/100

Haec pagina emendata est

Cum neminem priorum in libros Archimedis, qui sunt de sphaera et cylindro idonea scripusse cognovissem et intellexissem, hoc non ob facilitatem theorematom praetermissum esse (egent enim, ut scis, deliberatione diligenti et mente imagines rerum bene concipienti); concupiui pro viribus meis, quae in iis difficilia essent perspectu, dilucide exponere, cum ad hoc conandum magis adducerer, eo quod nemo adhuc ad hoc argumentum adcessisset, quam difficultate deterrerer, simul Socratis illud mecum reputans, deo adiuuante veri simillimum esse, nos operi finem imposituros esse; tertio autem cogitans, etiam sicubi ob iuventutem a veris numeris modisque aberrassem, hoc ab adcurata tua cum reliquae philosophiae tum mathematices cognitione correctum iri, ad te, Ammonie philosophorum praeclarissime, opus meum misi. deceat autem te studium meum adiuvare, et; si inanis videbitur libellus, omnino ne cum quoquam alio communicaveris, sin non Prorsus a consilio aberrare, me certiorem fac, quid de eo iudices; nam si tuo iudicio probabitur, fortasse etiam alia scripta Archimedis explicare conabor.


De Eutocio pluribus exposui Neve Jahrb. Suppl. XI p. 357 sq. ibid. p. 375 sq. emendationes nonnullas proposui.


εκ τριων F, uulgo; ἔκθεσιν Torellius. 18. ελθ cum comp. ην vel ιν F.

1*