Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/9

Haec pagina emendata est
5
CAPUT PRIMUM.

ſtatus raro hodie exiſtit abſque tentatione, infortunio, triſtitia, quæ faciunt, ut ea quæ ſunt corporis & mundi, ita quæ ſunt propria, quieſcant, & quaſi moriantur: ita quæ ſunt externi hominis ſeparantur ab illis, quæ ſunt interni; in interno ſunt reliquiæ, a Domino ad hoc tempus, & ad hunc uſum, reconditæ.

9. Tertius Status eſt Pænitentiæ; in quo, ex interno homine, loquitur pie & devote, & producit bona, ſicut charitatis opera, ſed quæ tamen ſunt inanimata, quia putat a ſe; & vocantur herba tenera, tum herba ſeminis, dein arbor fructus.

10. Quartus Status eſt, cum afficitur Amore, & illuminatur Fide: prius quidem loqutus eſt pia, & produxit bona, ſed ex ſtatu tentationis & anguſtiæ, non ex fide & charitate: ideo illa in interno homine nunc accenduntur, & vocantur bina Luminaria.

11. Quintus Status eſt, quod ex fide loquatur, ſeque inde confirmat in vero & bono; quæ tunc producit, ſunt animata, & vocantur piſces maris, & aves cœlorum.

12. Sextus Status eſt, cum ex fide & inde ex amore, vera loquitur, & bona facit: quæ tunc producit, vocantur anima vivens, & beſtia. Et quia tunc incipit ſimul ac ex fide, etiam ex amore agere, fit homo Spiritualis, qui vocatur Imago. Ejus vita ſpiritualis delectatur eI ſuſtentatur illis, quæ ſunt Cognitionum fidei, & quæ ſunt Operum charitatis, quæ vocantur ejus cibi: & ejus vita naturalis, delectatur & ſuſtentatur iis, quæ ſunt corporis & ſenſuum, ex quibus pugna, uſque dum amor regnat, & fit homo cœleſtis.

13. Qui regenerantur, non omnes ad ſtatum hunc veniunt, ſed quidam, & maxima pars hodie, ſolum ad primum; quidam modo ad alterum; quidam ad tertium, quartum, quintum, raro ad ſextum; & vix ullus ad ſeptimum.

SENSUS INTERNUS.

14.

IN ſequentibus per Dominum unice intelligitur Salvator mundi Jeſus Chriſtus, & Dominus appellatur abſque cæteris nominibus: pro Domino agnoſcitur & adoratur in univerſo cœlo, quia Ipſi omnis poteſtas in cœlis & in terris: mandavit etiam dicendo, "Vos vocatis Me

" Domine,