Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/6

Haec pagina emendata est
2
GENESIS.
  1. Abſque Vita tali, Verbum quoad litteram eſt mortuum; ſe enim habet Verbum ſicut homo, qui, ut in Orbe Chriſtiano notum eſt, Externus eſt & Internus; Externus homo ſeparatus ab Interno eſt corpus, & ſic mortuum; Internus autem eſt qui vivit, & dat externo vivere; Internus homo eſt ejus Anima: ita Verbum, quoad litteram ſolum, eſt ſicut corpus abſque anima.
  2. Ex ſolo ſenſu litteræ, cum ei inhæret mens, nuſquam videri poteſt, quod talia contineat; ſicut prima hæc Geneſeos, ex ſenſu litteræ nuſquam aliud noſcitur, quam quod agatur de Creatione Mundi, & de Horto Edenis, qui vocatur Paradiſus; tum de Adamo, ut primo homine creato; quis aliud autumat: ſed quod hæc arcana contineant, quæ nuſquam adhuc revelata ſunt, ex illis quæ ſequuntur ſatis conſtabit; & quidem quod Primum Caput Geneſeos, in ſenſu interno, agat de nova creatione hominis, ſeu de ejus regeratione in genere, deque Antiquiſſima Eccleſia in ſpecie, & quidem ita ut ne minimum vocis ſit, quod non repræſentat, ſignificat, & involvit.
  3. Sed quod ita ſe res habeat, nemo mortalium uſquam ſcire poteſt, niſi ex Domino; quare in anteceſſum licet manifeſtare, quod ex Divina Domini Miſericordia, conceſſum ſit, nunc per aliquot annos jugiter & continue intereſſe conſortio Spirituum & Angelorum, eos audire loquentes, & cum iis viciſſim loqui; inde datum audire & videre ſtupenda, quæ in altera vita, quæ nuſquam ad alicujus hominis cognitionem, nec in ejus ideam, venerunt; inſtructus ibi ſum de Spirituum diverſis generibus; de Statu animarum poſt mortem; de Inferno, ſeu ſtatu lamentabili infidelium; de Cœlo, ſeu ſtatu feliciſſimo fidelium; imprimis de Doctrina fidei, quæ agnoſcitur in univerſo cœlo; de quibus, ex Divina Domini Miſericordia, plura in ſequentibus.



CAPUT PRIMUM.


1. IN principio creavit Deus Cœlum & Terram.

2. Et Terra erat vacuitas & inanitas; & caligo ſuper faciebus abyſſi. Et Spiritus Dei ſe motitans ſuper facies aquarum.

3. Et dixit Deus, ſit Lux, & facta eſt Lux.

4. Et vidiet Deus Lucem, quod bona; & diſtinxit Deus inter lucem, & inter tenebras.

5. Et