Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/22

Haec pagina emendata est
18
GENESIS.

centur viva apud hominem, nuſquam prædicari poteſt de iis, quod glorificent Jehovam. Diſtinguitur probe apud Prophetas inter Beſtias & Feras agri. Bona uſque adeo appellantur Beſtiæ, ut qui proximi Domino in Cœlo, dicantur Animalia, tam apud Ezechielem, quam apud Johannem, " Omnes Angeli ſteterunt circa thronum, & Seniores, & quatuor Animalia, & ceciderunt ante thronum ſuper facies ſuas, & adorarunt Agnum," Apoc: VII: II. Cap: XIX: 4. Appellantur etiam Creaturæ, quibus prædicandum Evagelium omni Creaturæ," Marc: XVI: 15.

47. Quod Verba contineant arcana Regenerationis, exinde etiam conſtare poteſt, quod in priori verſu dictum, quod Terra produceret Animam Viventum, Beſtiam & Feram terræ; in ſequenti verſu, alio ordine, quod Deus fecerit Feram terræ, tum Beſtiam; primum enim producit homo tanquam ex ſe, poſtea etiam, antequam fit Cœleſtis; & ſit Regeneratio inchoat ab Externo homine & procedit ad Internum, ideo hic alius ordo eſt, & externa præcedunt.

48. Ex his nunc conſtat, quod Quintus ſtatus ſit, quod homo ex fide, quæ eſt Intellectus, loquatur, ſeque inde confirmet in Vero & Bono, & quæ tunc producit, ſint Animata, quæ vocantur Piſces maris, & Aves Cœlorum. Et quod Sextus Status ſit, cum ex Fide, quæ eſt Intellectus, & inde ex Amore, qui eſt Voluntatis, vera loquatur, & bona faciat; quæ tunc producit, vocantur Anima vivens & Beſtia. Et quia tunc incipit ſimul ac ex Fide, etiam ex Amore. agere, fit Homo Spiritualis, qui vocatur Imago, de qua nunc.