Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/20

Haec pagina emendata est
16
GENESIS.

in ſe, quia fidem in Ipſum, & ſignificantur hic per animam viventem; tum habent ſpeciem corporis hic ſignificatam per ſe movens, ſeu reptans: at hæc adhuc homini arcana ſunt, ſed quia agitur hic de anima vivente, & ſe movente, hic ſolum memoranda.

42. Verſ. 21. Et creavit Deus Cetos magnos; & omnem animam viventem reptantem, quam prorepere fecerunt aquæ, ſecundum ſpecies ſuas; & omnem avem alæ ſecundum ſpeciem ſuam; & vidit Deus quod bonum. Piſces, ut dictum, ſignificant ſcientifica, hic per fidem a Domino animata, & ſic viva; Ceti ſignificant illorum Communia, ſub quibus & ex quibus particularia; nihil quicquam in univerſo datur, quod non ſub aliquo communi eſt, ut exiſtat & ſubſiſtat: apud Prophetas aliquoties nominantur Ceti aut balænæ & ibi ſignificant Communia ſcientificorum; Pharao Rex Ægypti, per quem repræſentatur ſapientia ſeu intelligentia humana, hoc eſt, ſcientia in genere, vocatur cetus magnus: ut apud Ezechielem, "Ecce Ego contra te, Pharao Rex Ægypti, cete magne, cubans in medio fluviorum tuorum, qui dixit, mihi fluvius, & ego feci me, XXIX: 3. & alibi, Tolle lamentationem ſuper Pharaonem, Regem Ægypti, & dicas ad eum, & tu ſicut Cetus in maribus, & prodiiſti in fluminibus tuis, & conturbaſti aquas pedibus tuis," XXXII 2. per quæ ſignificantur ii. qui per ſcientifica, ita ex ſe, intrare volunt in myſteria fidei. Apud Eſaiam, "In die iſto, viſitabit Jehovah gladio ſuo duro, & magno, & forti, ſuper Leviathanem ſerpentem oblongum, & ſuper Leviathanem ſerpentem tortuoſum, & occidet Cetos, qui in mari," XXXVII: I: Per occidere cetos in mari, ſignificatur, ut ne quidem communia ſciant. Apud Jeremiam, "Comedit me, conturbavit Nebuchadnezar, Rex Babelis: conſtituit me vas inane, deglutivit me, ſicut cetus, implevit ventrem ſuum ex deliciis meis, expulit me," LI: 34. Pro quod Cognitiones fidei, quæ hic ſunt deliciæ, ita deglutiverit, ſicut cetus Jonam, ubi Cetus pro iis, qui communia Cognitionum fidei ut ſcientifica, poſſident, & ſic faciunt.

43. Verſ. 22. Et bene dixit iis Deus, dicendo, fructificate & multiplicate vos, & implete aquas in maribus; & avis multiplicabitur in terra. Omne, quod in ſe ex Domino vitam habet, ſe fructificat & multiplicat immenſum; quamdiu homo in corpore vivit, non ita, ſed in altera vita ſtupende. Fructificare in Verbo prædicatur de illis, quæ ſunt amoris, & multiplicare de illis, quæ ſunt fidei, fructus qui eſt amoris habet ſemen, per quod ſe tantum multiplicat: Benedictio Domini etiam ſignificat in Verbo fructificationem & multiplicationem, quia hæ ex illa. Verſ. 23. Et fuit Veſpera, & fuit Mane, Dies Quintus.

44. Verſ. 24, 25. Et dixit Deus, producat Terra animam viventem ſecundum ſpeciem ſuam; Beſtiam, & ſe movens, & Feram iſtius terræ, ſecundum ſpeciem ſuam; & factum ita. Et fecit Deus Feram terræ ſecundum ſpeciem ſuam, & Beſtiam ſecundum ſpeciem ſuam, & omne reptans humi, ſecundum ſpeciem ſuam: & vidit Deus quod bonum. Homo, ſicut Terra, nihil boni producere poteſt, niſi prius ei inſeminatæ ſint Cognitiones fidei, ex quibus ſciat, quid credendum et

fa