Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/19

Haec pagina emendata est
15
CAPUT PRIMUM.

primum, ut ſic autumet, nam homo tunc non aliter capere poteſt, nec aliter duci ad credendum, & dein ad percipiendum, quod a Domino Solo omne Bonum & Verum: dum ita autumavit, ejus Vera & Bona, comparata ſunt Herbæ teneræ, tum Herbæ ſeminificanti ſemen, dein Arbori fructus, quæ ſunt inanimata; nunc autem cum vivificatus ab Amore & Fide, & credit quod Dominus operatur omne Bonum,quod agit, & Verum quod dicit, tunc comparatur primum Reptilibus aquæ, & Avibus, quæ volitant ſuper terra; tum Beſtiis, quæ omnia ſunt animata, & vocantur animæ viventes.

40. Per Reptilia, quæ aquæ producunt, ſignificantur ſcientifica. quæ ſunt hominis Externi; per Aves in genere Rationalia, tum Intellectualia, quorum hæc ſunt Hominis Interni. Quod Reptilia aquarum ſeu piſces ſignificent ſcientifica conſtat apud Eſaiam, "Veni & non vir, in increpatione Mea ſiccare faciam mare, ponam fluvios deſertum; fœtebit piſcis eorum ab eo quod non aqua, & morietur ſiti, veſtiam cœlos atrore," L: 3, 4. Manifeſtius adhuc apud Ezechielem, ubi Dominus deſcribit novum Templum, seu in genere novam Eccleſiam, & hominem Eccleſiæ, ſeu regeneratum, nam unuſquiſque Regeneratus eſt Templum Domini, ita, "Dominus Jehovah dixit ad me, aquæ iſtæ, quæ exibunt ad terminum verſus orientem, & venient verſus mare, in mare deductæ, & ſanabuntur aquæ: & erit, quod omnis anima vivens, quæ proreptabit, ad quodcumque ubi venit aqua fluviorum, vivet, & erit piſcis multus valde, quia veniunt illuc aquæ iſtæ, & ſanabunt, & vivet omne, quo venit fluvius: & erit, ſtabunt ſuper illo piſcatores ab Engedi ad En-Eglaim, cum expanſione retium erunt; ſecundum ſpeciem ſuam erit Piſcis eorum, ſicut piſcis maris magni, multus valde," XLVIII: 8, 9, 10. Piſcatores ab Engedi ad En-Eglaim cum expanſione retium, ſignificent eos, qui docebunt hominem naturalem de veritatibus fidei. Quod Aves ſignificent Rationalia & Intellectualia conſtans eſt apud prophetas, ut apud Eſaiam, "Vocans ab ortu volucrem, e terra longinqua virum conſilii mei," XLVI: II. Apud Jeremiam, "Vidi, & ecce non homo, & omnis Avis cœlorum aufugerunt," IV: 25. apud Ezechielem, "Plantabo ſurculum cedri altæ, & attollet ramum, & faciet fructum, & erit in cedrum magnificam, & habitabunt ſub illa omnis avis omnis alæ, in umbra ramorum ejus habitabunt, XVII 23. & apud Hoſheam, ubi agitur de nova Eccleſia, ſeu de Regenerato, "Et feriam illis fœdus, in die illo, cum fera agri, & cum avi cœlorum, & ſe movente humi," II: 18. Quod fera non ſignificet feram, nec avis avem, unicuivis conſtare poteſt, quia Dominus novum fœdus cum iis pangit.

41. Quicquid Proprium eſt hominis, hoc nullam in ſe vitam habet, dumque ſiſtitur videndum, apparet durum ſicut oſſeum & nigrum; at quicquid a Domino, vitam habet, eſt in illo ſpirituale & cœleſte, & dum ſiſtitur videndum, apparet ut humanum vivum: & quod incredibile forte ſed uſque veriſſimum, quod unaquævis vox, unaquævis idea, & unumquodvis minimum cogitationis ſpiritus Angelica, vivat, in ſingulariſſimis ejus eſt affectio procedens a Domino, qui eſt Ipſa vita: quare, quæ a Domino, habent vitam

in