Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/17

Haec pagina emendata est
13
CAPUT PRIMUM.

vita eſt vita amoris ab Ipſo: et verum gaudium eſt gaudium illius vitæ. Amor verus non dari poteſt niſi unicus, ita nec vera vita niſi unica, unde vera gaudia et veræ felicitates quales ſunt angelorum in cælis.

34. Amor et Fides nuſquam ſeparari poſſunt, quia unum et idem conſtituunt; quare cum primum agitur de Luminaribus, pro uno accipiuntur, et dicitur, ſit Luminaria in Expanſo Cœlorum. Mirabilia de hoc licet referre; Cœleſtes Angeli, quia a Domino ſunt in tali Amore, ex Amore in omnibus fidei Cognitionibus ſunt, et ex amore in tali vita et luce intelligentiæ, ut vix aliquid deſcribi poſſit: Viciſſim autem Spiritus, qui in ſcientia doctrinalium fidei abſque amore ſunt, in tali frigida vita, et obſcura luce ſunt, ut ne quidem ad primum limen atrii cœlorum approximare poſſint, quin retro fugiant: dicunt quidam ſe credidiſſe in Dominum, ſed non vixerunt, ſicut docuit; de quibus Dominus ita apud Matthæum, "Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum Cœlorum, ſed faciens voluntatem meam: multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus," et quæ ſequuntur, VII. 21, 22. ad f. Exinde conſtat quod qui in Amore, etiam in fide ſint, et ſic in vita cœleſti, non autem, qui ſe dicunt eſſe in fide, et non ſunt in vita amoris: Vita fidei abſque amore, ſe habet ſicut Lux Solis abſque Calore, ut in hyeme, quando nihil creſcit, ſed omnia et ſingula torpent et emoriuntur; ſed Fides ex Amore ſe habet ſicut Lux ſolis tempore veris, quando omnia creſcunt et florent, nam Calor ſolis eſt qui producit; in ſpiritualibus et cœleſtibus ſimiliter, quæ ſolent repræſentari in Verbo, per ea, quæ ſunt in mundo, et ſuper terra: nulla fides, et fides abſque amore, a Domino quoque comparatur hyemi, ubi de conſummatione ſæculi prædixit apud Marcum, "Orate, ne fiat fuga veſtra in hyeme, erunt enim dies iſti affectionis," XIII. 18, 19. fuga eſt ultimum tempus, etiam cujuſvis hominis cum moritur; Hyems eſt vita nullius amoris; dies afflictionis eſt ſtatus ejus miſerabilis in altera vita.

35. Homini binæ facultates ſunt, Voluntas et Intellectus; cum Intellectus regitur a Voluntate, tunc ſimul unam mentem ſic unam vitam conſtituunt, nam tunc quod homo vult et agit, etiam cogitat et intendit; cum autem Intellectus diſſidet a Voluntate, ſicut apud eos, qui fidem ſe habere dicunt, ſed aliter vivunt, tunc una mens in binas diſtrahitur; una vult ſe auferre in Cœlum, altera tendit ad infernum; et quia voluntas omne agit, totus quantus ad infernum rueret niſi Dominus ejus miſereretur.

36. Qui ſepararunt fidem ab amore, ne quidem ſciunt quid fides; dum in idea fidei ſunt, quidam non ſciunt aliter quam quod ſit mera Cogitatio; aliqui, quod ſit Cogitatio in Dominum; pauci, quod ſit Doctrina fidei: ſed Fides eſt, non ſolum Cognitio omnium quæ complectitur Doctrina fidei, et eorum Agnitio, ſed imprimis eſt Obœdientia omnium, quæ docet; primarium quod docet, cui obœdient, eſt Amor Domini, et Amor proximi, in quo qui non eſt, non eſt in fide; quod ita clare docet Dominus, ut nuſquam poſſit dubitari, apud Marcum ita, "Primarium omnium præceptorum eſt, audi Iſræl, Dominus Deus noſter, Dominus unus eſt, ideo amabis Domi-

"num