Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/15

Haec pagina emendata est
11
CAPUT PRIMUM.

bit vitam, ſed ira Dei manebit ſuper eo, III: 36. Progreſſio fidei apud eos, qui e novo creantur, eſt talis; primum nullius vitæ ſunt, nam in Malo & Falſo non eſt vita, ſed in Bono & Vero: dein accipiunt vitam a Domino per Fidem, primum per Fidem Memoriæ, quæ eſt Fides ſcientifica; tum per Fidem intellectu, quæ eſt Fides intellectualis; dein per Fidem Corde, quæ eſt Fides Amoris ſeu ſalvifica. Fides ſcientifica & intellectualis repræſentata eſt a Verſu 3 ad 13 per inanimata; Fides autem vivificata per amorem repræſentatur a Verſu 20 ad 25, per Animata; quare hic nunc primum agitur de Amore & inde Fides, quæ vocantur Luminaria; Amor eſt Luminare magnum, quod dominatur die; Fides ex Amore eſt Luminare minus, quod dominatur nocte; quæ quia unum facient, dicitur de iis in ſingulari, ſit, non autem, ſint, luminaria. Amor & Fides ſe habent in Interno homine, ſicut Calor & Lux in Externo corporeo, quare illa per hæc repræſentantur; ideo Luminaria poſita dicuntur in Expanſo Cœlorum, ſeu in Interno homine, magnum Luminare in ejus Voluntate, & minus in ejus Intellectu, ſed apparent ſolum in voluntate & intellectu, ſicut lux ſolis in objectis; eſt ſolius Domini Miſericordia, quæ amore voluntatem, & veritate ſeu fide intellectum afficit,

31. Quod Luminaria magna ſignificent Amorem & Fidem, & quoque nominentur Sol, Luna & Stellæ, conſtat paſſim apud Prophetas, ut apud Ezechielem, "Obtegam, cum exſtinxero te, Cœlos, & atrabo ſtellas eorum, Solem nube obtegam, & Luna non lucere faciet lucem ſuam, omnia Luminaria lucis in cœlis atrabo ſuper te, daboque tenebras ſuper Terra tua," XXXII. 7, 8. ubi agitur de Pharaone & Ægyptio, per quos intelligitur in Verbo Senſuale & Scientificum, hic quod per ſenſualia & ſcientifica exſtinxerint amorem & fidem. Apud Eſaiam, "Dies Jehovæ ad ponendum terram in deſolationem, nam ſtellæ cœlorum, & oriones eorum, non facient lucere lucem ſuam, obtenebratus Sol in exitu ſuo, & Luna non ſplendere faciet lucem ſuam," XIII: 9, 10. Apud Joelem, "Venit dies Jehovæ, dies tenebrarum & caliginis, coram Ipſo contremiſcit Terra, commoventur Cœli, Sol & Luna atrantur, & ſtellæ retrahunt ſplendorem ſuum," II: 2. 10. Apud Eſaiam, ubi agitur de Adventu Domini, & illuminatione gentium, ita de nova Eccleſia, in particulari de ſingulis qui in tenebris ſunt, & lucem accipiunt ac regenerantur, "Surge, illuminare, quia venit Lux tua, ecce tenebræ obtegunt terram, & caligo populos, & ſuper te exorietur Jehovah, ambulabuntque gentes ad lucem tuam, & reges ad ſplendorem ortus tui, erit Jehovah tibi in lucem æternitatis, non occidet amplius Sol tuus, & Luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem æternitatis," LX 1, 2, 3, 19, 20. Apud Davidem, "Jehovah facit cœlos in intelligentia, expandit terram ſuper aquis, facit Luminaria magna, Solem ad dominandum in die, & Lunam & ſtellas ad dominandum in nocte," Pſalm CXXXVI: 5, 6, 7, 8, 9. Et apud Eundem, Glorificate Jehovam Sol & Luna, glorificate Ipſum omnes ſtellæ lucis; glorificate Ipſum cœli cœlorum; & Aquæ, quæ ſupra Cœlos,: Pſalm: CXLVIII: 3, 4. In quibus omnibus locis Luminaria ſignificant Amorem & Fidem. Quia luminaria repræſentabant & ſignificabant Amorem & Fidem

in
C2