Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/14

Haec pagina emendata est
10
GENESIS.

ſuam, in quo ſemen ejus, ſuper terra; & factum ita. Et produxit terra herbam teneram, herbam ſeminificantem ſemen, ſecundum ſpeciem ſuam, & arborem facientem fructum, in quo ſemen ejus, ſecundum ſpeciem ſuam; & vidit Deus, quod bonum. Cum terra ſic præparata eſt, ſeu homo, ut a Domino recipere poſſit ſemina cœleſtia, & producere aliquid boni & veri, tunc Dominus primum progerminare facit tenerum quoddam, quod vocatur herba tenera; tum aliquid utilius, quod rurſus ſe proſeminat, & vocatur herba ſeminificans ſemen; tandem aliquod bonum quod, ſe fructificat, & vocatur arbor faciens fructum, in quo ſemen ejus, quodlibet ſecundum speciem ſuam. Homo qui regeneratur, primum talis eſt, ut putet bonum, quod facit, eſſe ex ſemet, & verum, quod dicit, eſſe ex ſemet, cum tamen ita ſe res habet, quod omne bonum, & omne verum ſit a Domino, quare qui putat eſſe a ſemet, is nondum habet Vitam veræ fidei, quam tamen poſtmodum recipere poteſt; nondum enim credere poteſt, quod a Domino, quia in ſtatu præparationis ad recipiendam vitam fidei eſt; Status iſte repræſentatur hic per Inanimata; & Status vitæ fidei poſtmodum per Animata. Quod Dominus ſit ſeminans, ſemen ſit Verbum Ipſius, & quod Terra homo, Ipſe dignatus eſt dicere, Matth. XIII 19. ad 24. 37, 38, 39. Marc. IV 14. ad 21. Luc. VIII. II. ad 16. Deſcribit etiam ſimiliter, "Ita eſt regnum Dei, ut homo, dum jacet ſemen in terram, & dormit & ſurgit nocte & die, & ſemen germinat & aſſurgit, quomodo, is neſcit, ſponte enim terra fructum fert, primum herbam, dein ſpicam, deinde plenum frumentum in ſpica, Marc: IV 26, 27, 28. Per Regnum Dei in univerſali ſenſu intelligitur univerſum Cœlum; in minus univerſali Eccleſia vera Domini; in particulari unuſquiſque qui eſt veræ fidei, ſeu per fidei vitam regeneratus, quare is quoque vocatur Cœlum, quia in illo eſt Cœlum; tum Regnum Dei, quia in illo eſt regnum Dei, quod Ipſe Dominus docet per Lucam, "Jeſus interrogatus a Phariſæis, quando venit Regnum Dei, reſpondit iis, & dixit, non venit regnum Dei cum obſervatione, neque dicent, ecce hic, aut ecce illic, ecce enim Regnum Dei intra vos eſt," XVII: 20, 21. Hoc tertium ſucceſſivum eſt Regenerationis hominis, & ſtatus ejus pœnitentiæ, ſimiliter ab umbra procedens ad lucem, ſeu a Veſpera ad Mane, quare dicitur, Verſ. 13. Et fuit Veſpera, & fuit Mane, Dies Tertius.

30. Verſ. 14, 15, 16, 17. Et dixit Deus, Sit Luminaria in expanſo cœlorum, ad diſtinguendum inter diem, & inter noctem, & erunt in ſigna, & in ſtata tempora, & in dies, & annos: Et erunt luminaria in Expanſo Cœlorum, ad lucem dandum ſuper terra, & factum ita. Et fecit Deus duo Luminaria magna, Luminare magnum ad dominandum die, & Luminare minus ad dominandum nocte, & ſtellas. Et poſuit illa Deus in Expanſo cœlorum, ad lucem dandum ſuper terra. Quid Luminaria magna, non ſatis intelligi poteſt, niſi ſciatur primum, quæ Eſſentia fidei, tum quæ ejus Progreſſio apud eos, qui e novo creantur. Ipſa Eſſentia & Vita fidei, eſt Solus Dominus; qui enim non credit in Dominum, non habere poteſt vitam, ut Ipſe dixit apud Johannem, "Qui credit in Filium, habet vitam æternam, qui vero non credit Filio, non vide-

bit