cui nihil vitale. Involvunt eadem in communi Vaſtationem hominis, de qua apud prophetas plura, quæ præcedit regenerationem; nam antequam homo ſcire poteſt quid verum, & affici bono, removenda ſunt quæ impediunt, & quæ repugnant; ita vetus homo moriturus, antequam novus concipi poteſt.
19. Per Spiritum Dei intelligitur Miſericordia Domini, de qua prædicatur motitare, ſicut ſolet gallina ſuper ova, hic ſuper illa, quæ Dominus apud hominem recondit, & appellantur paſſim Reliquiæ in Verbo; ſunt Cognitiones veri & boni, quæ nuſquam in lucem aut diem veniunt, priuſquam externa vaſtata ſunt; Cognitiones illæ vocantur hic facies aquarum.
20. Verſ. 3. Et dixit Deus, ſit Lux, & facta eſt lux. Primum eſt, cum homo incipit ſcire, quod ſit bonum & verum aliquod ſuperius: homines prorſus externi, ne quidem ſciunt, quid bonum, & quid verum, nam omnia, quæ ſunt amoris ſui, & amoris mundi, putant eſſe bona; & omnia, quæ amoribus iſtis favent, putant eſſe vera, ita neſcientes, quod bona iſta ſint mala, & vera iſta ſint falſa: At cum concipitur homo e novo, primum ſcire incipit, quod bona ejus non ſint bona; cumque magis ad lucem venit, quod Dominus ſit, & quod Dominus ſit ipſum bonum & verum: quod ſcire debeant, quod Dominus ſit, Ipſe dicit apud Johannem, "Niſi credideritis, quod Ego ſim, moriemini in peccatis veſtris," VIII. 24. Dein quod Dominus ſit ipſum bonum, ſeu vita, & ipſum verum ſeu lux, ac ita, quod nullum bonum & verum, niſi a Domino, etiam apud Johannem, "In principio erat verbum, & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum, omnia per Ipſum facta ſunt, & ſine Ipſo factum eſt nihil, quod factum eſt; in Ipſo vita erat, & vita erat lux hominum, lux autem in tenebris apparet; Ipſe erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in mundum." I: I, 1, 3, 4, 9.
21. Verſ. 4, 5. Et vidit Deus Lucem, quod bona; & diſtinxit Deus inter Lucem & inter Tenebras. Et vocavit Deus Lucem, Diem, & Tenebras vocavit Noctem. Lux dicitur bona, quia ex Domino, Qui eſt ipſum bonum: Tenebræ ſunt, quæ antequam e novo concipitur & naſcitur homo, apparuerunt ſicut lux, quia malum ſicut bonum, & falſum ſicut verum, ſed ſunt tenebræ, ſuntque propria hominis, quæ manent. Omnia quæcunque Domini ſunt, comparantur Diei, quia lucis ſunt; & omnia, quæcumque propria hominis, comparantur Nocti, quia caliginis: ita pluries in Verbo.
22. Verſ. 5. Et fuit veſpera, & fuit mane, dies primus. Quid veſpera, & quid mane, inde jam noſcitur. Veſpera eſt omnis ſtatus præcedens, quia umbræ, ſeu falſitatis & nullius fidei; Mane eſt omnis ſtatus ſequens quia lucis, ſeu veritatis & cognitionum fidei. Veſpera in genere ſignificat omnia, quæ propria ſunt hominis; Mane autem, quæ ſunt Domini; ut per Davidem, "Spiritus Jehovæ locutus eſt in me, & ſermo ipſius ſuper lingua mea, dixit Deus Iſrælis, mihi loquutus eſt Petra Iſrælis, Ille ſicut lux mane, dum oritur ſol, mane non nubes, dum a ſplendore, a pluvia, herba tenera e terra," 2 Sam. XXIII. 2, 3, 4. Quia Veſpera eſt, quando nulla fides, & Mane' quando fides, Adventus Domini in mundum appellatur Mane; & tempus, quando venit, quia tunc nulla fides, appellatur Veſpera, apud Danielem, "Sanctus dixit ad me, uſque