Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/10

Haec pagina emendata est
6
GENESIS.

Domine, recte dicitis; ſum namque," Johan : XIII. 13. Et diſcipuli poſt reſurrectionem appellarunt Ipſum Dominum.

15. In univerſo Cœlo nec ſciunt alium Patrem, quam Dominum, quia unus, ſicut Ipſe dixit, "Ego ſum via, & veritas, & vita; dicit Philippus, monſtra nobis Patrem, dicit ei Jeſus, tantum temporis vobiſcum ſum, non noſti Me, Philippe; qui vidit Me, vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, monſtra nobis Patrem; nonne credis, quod Ego in Patre, & Pater in Me, ſit; credite mihi, quod Ego in Patre, & Pater in Me," Johan. xiv. 6, 8, 9, 10, 11.

16. Verſ. 1. In principio creavit Deus Cœlum & Terram: Principium vocatur Antiquiſſimum tempus; per Prophetas paſſim Dies antiquitatis, ut & Dies æternitatis. Principium etiam involvit Tempus primum, cum regeneratur homo, nam tunc e novo naſcitur, & vitam accipit; ipſa Regeneratio vocatur inde Nova hominis Creatio. Creare, Formare & Facere, ubivis fere in propheticis ſignificant Regenerare, cum differentia, ut apud Eſaiam, "Omnem vocatum nomine meo, & ad gloriam meam creavi illum, formavi illum, etiam feci illum," XLIII. 7. Quare Dominus vocatur Redemptor, Formator ab utero, Factor, ut & Creator, ut apud eundem Prophetam, "Ego Jehovah, Sanctus veſter, Creator Iſrælis, Rex veſter," XLIII. 15. apud Davidem, "Populus creatus laudabit Jah," Pſalm. CII. 19. apud Eundem, "Emittis ſpiritum tuum, creabuntur, & renovas facies humi," Pſalm CIV. 30. Quod Cœlum ſignificat Internum hominem, & Terra, ante regenerationem, Externum, ex ſequentibus videatur.

17. Verſ. 2. Et Terra erat vacuitas & inanitas, & caligo ſuper faciebus abyſſi & Spiritus Dei ſe motitans ſuper facies aquarum. Homo ante regenerationem vocatur Tterra vacua & inanis, etiam Humus, cui nihil boni & veri inſeminatum eſt; Vacuum, ubi nihil boni, & Inane, ubi nihil veri; inde Caligo, ſeu ſtupor & ignorantia omnium, quæ ſunt fidei in Dominum, proinde quæ ſunt vitæ ſpiritualis & cœleſtis; qui homo deſcribitur a Domino per Jeremiam, "Stolidus populus meus, Me non norunt; ſtulti filii ii, & non intelligentes, ſapientes ad malum faciendum, & bonum facere non ſciunt; vidi Terram, & ecce vacuitas & inanitas, & ad Cœlos, & non lux eorum." IV. 22, 23, 25.

18. Facies abyſſi ſunt ejus Cupiditates, & inde Falſitates, es quibus, & in quibus totus eſt; qui, quia ei nihil lucis, eſt ſicut abyſſus, ſeu confuſum obſcurum quid: vocantur tales quoque abyſſi & profunditates maris paſſim in Verbo, quæ exſiccantur, ſeu vaſtantur, antequam regeneratur homo; ut apud Eſaiam,

"Expergiſcere juxta dies antiquitatis, generationes æternitatum, nonne tu exſiccans mare, aquas abyſſi magnæ, & ponens profunditates maris in viam, ut tranſeant redempti: redempti Jehovæ revertantur," LI. 9, 10, 11. Homo etiam talis, cum inſpicitur e Cœlo, apparet inſtar molis nigræ,

cui