Pagina:Arcana Coelestia Pars Prima.djvu/5

Fuit in emendando quaedam difficultas

( I )

LIBER GENESEOS.

I. UOD Verbum Veteris Teſtamenti contineat arcana cæli, & quod omnia & ſingula ſpectent Dominum, Ipſius Cælum, Eccleſiam, Fidem, & quæ ſunt fidei, nemo mortalium ex littera capit; nam ex littera ſeu ſenſu litteræ. nemo aliud videt, quam quod in genere ſpectent externa Eccleſiæ Judaicæ; cum tamen ubivis interna ſunt, quæ nuſquam patent in externis, præter pauciſſima, quæ Dominus revelavit, & explicuit Apoſtolis; ſicut quod Sacrificia ſignificent Dominum; quod Terra Canaan & Hieroſolyma, Cælum, unde vocatur Canaan & Hieroſolyma cæleſtis; ſimiliter Paradiſus.

II. Sed quod omnia & ſingula, imo ſingulariſſima, uſque ad minimam jotham, ſignificent & involvant ſpiritualia & cæleſtia, adhuc Orbis Chriſtianus alte ignorat, quare etiam Vetus Teſtamentum parum curat. Ex unico hoc uſque ſcire poſſunt, quod Verbum, quia Domini, & a Domino, nuſquam dari poſſit, niſi interius contineat talia, quæ ſunt Cæli, quæ Eccleſiæ, quæ Fidei, alioquin non vocari poteſt Verbum Domini, nec dici quod vita aliqua illi inſit; nam unde vita, niſi ex illis quæ ſunt vitæ, hoc eſt, niſi inde, ut omnia & ſingula ſe referant ad Dominum, Qui eſt ipſiſſima vita; quare quicquid non interius ſpectat Ipſum, non vivit, immo, quæ vox in Verbo, non involvit Ipſum, ſeu ad Ipſum ſe refert ſuo modo, non eſt divinum.

III. Abſque
B