Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/8

Haec pagina emendata est
vi
praefatio

separavit posterior manus, syllabas distractas coniunxit, sed saepe ita inepte ut risum vii tenere possis. De correctoribus infra dicemus.

In superiore margine folii II. recti haec legimus: Iste est liber hospitalis sandi Nicolai prope Cusam. Hoc codice in edendis Apulei operibus usus est Bonaventura Vulcanius Brugensis[1]) (a. 1594), qui ut eius bonitatem intellexit, ita levi bracchio egit; nam et ipsius primae manus et correctorum lectiones aliquot, quae quidem ei potissimae viderentur, promiscue eicerpere satis habuit. Postea in Bollandistarum manus liber pervenit, uti docet signum in folio primo verso positum. Sed cum Maria Thereaia regnante societas Jesu sublata bonaque eius publicata essent, delatus est in bibliothecam Bruxellensem, quam Burgundicam nominant; unde a Francogallis a. 1794 ereptus est et Lutetiam asportatus. In pristinam sedem restitutus est a. 1815.

Post Vulcanium quae de eo vv. dd. tradiderunt, valde dubia sunt et incerta neque ullus inde fructus in Apuleium redundavit.

Tandem aliquando Erwinus Rohdius κειμήλιον illud tenebris et situ obrutum ab oblivione vindicavit et in lucem protraxit; cuius disputationem brevem, sed acutam et bonae frugis plenam in Museo Rhenano legimus.[2]) Verum quia partem tantum codicis (librum scilicet de deo Socratis) contulerat, accidit ut de nonnullis rebus minus recte iudicaret. Ac vere quidem vidit codicem Bruxellensem et antiquitate et fide omnibus ceteris praestare eundemque cum Monatiensi[3]) artissimo cognationis vinculo coniunctum

——————

  1. Hinc Bruxellensis noster ‘codex Vulcanii’ vulgo est appellatus.
  2. Erwin Rohde, Zur handschriftlichen Ueberlieferung der philosophischen Schriften des Apulejus, Rhein. Mus. XXXVII (1882) p. 146—151.
  3. Debuit addere ‘et cum Vaticano’, quippe cum Monacensis et Vaticanus ex eodem exemplari prodierint. Vide Goldb. Praef. p. VI et XI et commentationem nostram (Étude etc.), p. 116—119 [p. 16—19].