Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/63

Haec pagina emendata est
43
asclepius

praesenti disputatione conquirimus.[1] [Nota marginalis:VIII]audi ergo, Asclepi. dominus et omnium conformator, quem recte dicimus deum, quo⟨niam⟩ a se secundum fecerit,[2] qui videri et sentiri possit ― eundem secundum sensibilem [ita] dixerim non ideo, quod ipse sentiat (de hoc enim, an ipse sentiat an non, alio dicemus tempore), sed eo, quoniam videntium sensus incurrit — quoniam ergo hunc fecit ex se primum et a se secundum visusque ei pulcher, utpote qui sit omnium bonitate plenissimus, amavit eum ut divinitatis partum suae. ergo, ut tantus st bonus, esse[t] voluit alium, qui illum, quem ex se fecerat, intueri potuisset, simulque et ratiocis imitatorem et diligentiae facit hominem. voluntas etenim dei ipsa est summa perfectio,[3] utpote cum voluisse et perfecisse uno eodemque temporis puncto conpleat. cum itaque eum οὐσιώδη ⟨creasset⟩ et animadverteret eum non posse omnium rerum esse diligentem, nisi eum mundano integimento contegeret, texit eum corporea domo talesque omnes esse praecepit ex utraque natura in unum confundens miscensque, quantum satis esse debuisset. itaque hominem conformat ex animi et corporis[4] id est ex aeterna atque mortali natura, ut animal ita conformatum utraeque origini suae satisfacere possit, et mirari atque ⟨ad⟩orare caelestia et incolere atque gubernare terrena.


——————

  1. 1 Lactant. inst. div. IV 6; cf. August. tract. advers. V haereses
  2. c 3. — cf. Poem. 1, 8—12 (p. 4, 14 — p. 6, 7 P) = Ποιμ. 8—12 (p. 330, 9 — p. 331, 11 R)
  3. 13 cf. Poem. 10, 2 (p. 68, 3 P)
  4. 20 Lactant. inst. div. VII 13

——————

3 quoniam Goldb.: quo (qüö = quoniam) ω | qui videri et sentiri G δ: qui viderit et riderten (sic, spat. unius vel 2 litt. vac. relicto) possit B qui viderit et videre// (t eras.) possit M ὁρατὸν καὶ αἰσθητόν Hermes ap. Lactant.4 ita seclus. Kroll7 facit B  8 est ante ei add. F  10 partum (cf. τόκον ap. Lact.) Kroll: partem ω | esse Kroll, qui ei recte distinxit: esset ω  12 fecit F  13 dei ipsa F: de ipsa cett. (de exp. B)  15 ΟΥϹΙΩΔΗ recte B solus | creasset add. Koziol18 homines post omnes addendum censet Rohde21 mortalia B  22 origini L: origeiniṣ (i ex e corr. m. post.) B origini// M originis F originis GP  23 adorare Rohde: orare ω