Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/62

Haec pagina emendata est
42
asclepius

qua homines soli eorum dignatione perfruuntur,[1] quicumque etenim hominum tantum felicitatis adepti sunt, ut illum intellegentiae divinum perciperent sensum, qui sensus est divinior in solo deo et in humana intellegentia.’[2]

‘Non enim omnium hominum, o Trismegiste, uniformis est sensus?’[3]

‘Non omnes, o Asclepi, intellegentiam veram adepti sunt, sed imaginem temerario inpetu nulla vera inspecta ratione sequentes decipiuntur, quae in mentibus malitiam parit et transformat optimum animal in naturam ferae moresque beluarum. de sensu autem et de omnibus similibus, quando et de spiritu, tunc totam vobis praestabo rationem. solum enim animal homo duplex est;[4] et eius una pars simplex, quae, ut Graeci aiunt, οὐσιώδης, quam vocamus divinae similitudinis formam; est autem quadruplex, quod ὑλικὸν Graeci, nos mundanum dicimus, e quo factum est corpus, quo circumtegitur iilud, quod in homine divinum esse iam diximus, in quo mentis divinitas tecta sola cum cognatis suis, id est mentis purae sensibus, secum ipsa conquiescat tamquam muro corporis saepta.’

‘Quid ergo oportuit, o Trismegiste, hominem in mundo constitui et non in ea parte, qua deus est, eum in summa beatitudine degere?’

‘Recte quaeris, o Asclepi. et nos enim deum rogamus, tribuat nobis facultatem reddendae rationis istius. cum enim omnia ex eius voluntate dependeant, tum illa vel maxime, quae de tota summitate tractantur, quam rationem


——————

  1. 1 cf. Poem, 4. 3 (p. 35, 6 P); 9, 5 (p. 63, 6 P)
  2. 5 cf. Poem 1, 22 (p. 12, 13 P) = Ποιμ. 22 (p. 335, 6 Reitz.); 4, 3 (p. 35, 6 P)
  3. 7 cf. Poem. 4, 4-5 (p. 36, 6 P)
  4. 13 cf. Poem. 1, 15 (p. 7, 13 P) = Ποιμ. 15 (p. 332, 8 R)

——————

2 etenim pro quidem vel ecilicet (δή) positum opinor9 mali(ti)am (corr. m. 1, ut vid.) B  11 des//ensu (c eras.) B   14-16 ΟΥϹΙΩΔΗϹ et ΥΛΙΚΟΝ recte B solus16 exquo (x ss. m. 2) B  23 degereṃ B  26 ut ante tribuat ss m. 2 B  27 maxime G et vulg.: maxima cett. (vel e ss. m. 2 B)