Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/61

Haec pagina emendata est
41
asclepius

caritatis adstringit, suspicit caelum.[1] sic ergo feliciore loco medietatis est positus, ut, quae infra se sunt, diligat, ipse a se superioribus diligatur. colit terram, elementis velocitate miscetur, acumine meutis in maris profunda descendit.[2] omnia illi licent, non caelum videtur altissimum; quasi e proximo enim animi sagacitate metitur. intentionem animi eim nulla aëris caligo confundit, non densitas terrae operam eius inpedit, non aquae altitudo profunda despectum eius obtundit. omnia idem est et ubique idem est. horum omninm generum, quae sunt animalia, desuper deorsum radices pervenientes habent, inanimalium autem de imo in superna viva radice silvescunt. quaedam autem duplicibus aluntur alimentis, qnaedam simplicibus. alimenta autem sunt bina, animi et corporis, e quibus animalia constant. anima mundi inquieta semper agitatione nutritur. corpora ex aqua et terra, inferioris mundi alimentis, angescunt. spiritns, quo plena sunt onmia, permixtus cunctis cuncta vivificat sensu addito ad hominis intellegentiam, quae quinta pars sola homini concessa est ex aethere.[3] sed de animalibus cunctis humanos tantum sensus ad divinae rationis intellegentiam exornat, erigit atque sustollit. sed quoniam de sensu commoneor dicere, paulo post et huius rationem vobis exponam. est enim sanctissima et magna et non minor quam ea, quae est divinitatis ipsius. sed nunc Tobis ezpediam, quae coeperam. [Nota marginalis:VII]dicebam enim in ipso initio rerum de coniunctione deorum,


——————

  1. 1 cf. Poem. 12. 20 (p. 111, 9 Parthey)
  2. 5 cf. Poem. 10, 25 (p. 84, 7 P); 11, 19 (p. 96, 5 P)
  3. 20 cf. Poem. 4, 2 (p. 36, 1 P); 8, 5 (p. 59, 1 P); 12, 12 (p. 106, 9 P)

——————

1 verba suspicit caelum ante colit terrani (v. 3) transponenda censeo4 velocitate (vel vicinitate ss. m. 2) B | in maris F: in om. cet.5 licent (vel in ss. m. 2) B | post caelum spat. 3 vel 4 litt vac. relict. B   6 mentitur B   7 animi male repetitum linea infer. notat. B  8 inpedit F: inpediet cett. (sed e exp. B)  19 solai (corr. m. 2) B soli G   20 ex ex & corr. B  22 sustolleit (corr. m. 2) B