Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/59

Haec pagina emendata est
39
asclepius

rum; natura autem per species imaginans mundum per quattuor elementa ad caelum usque perducit cuncta dei visibus placitura. [Nota marginalis:IV]omnia autem desuper pendentia in species dividuntur hoc, quo dicturus sum, genere. genera rerum omnium suae species sequuntur, ut sit [ita] soliditas genus, species generis particula. genus ergo deorum ex se deorum faciet species. daemonum genus, aeque et hominum, similiter volucrum et omnium, quae in se mundus habet, sui similes species generat. genus est aliud animalis genus sine anima quidem et tamen non carens sensibus, unde et beneficiis gaudet et adversis minuitur atque vitiatur: omnium dico, quae in terra radicum stirpiumque incolumitate vivescunt, quarum species per totam sparsae sunt terram. ipsud caelum plenum est deo. supradicta autem genera inhabitant usque ad loca specierum, quarum omnium rerum inmortales sunt species. species enim pars est generis, ut homo humanitatis, quam necesse est sequi qualitatem generis sui. unde efficitur ut, quamvis omnia genera inmortalia sint, species non omnes inmortales. divinitatis enim genus et ipsum et species inmortales sunt. reliquorum genera, quorum aeternitas est generis, quamvis perspecies occidat, nascendi fecunditate servatur ideoque species mortales sunt, ut homo mortalis sit, inmortalis humanitas. [Nota marginalis:V]omnibus tamen generibus omnium generum species miscentur, quaedam, quae ante factae sunt, quaedam, quae de his, quae factae sunt, fiunt. haec itaque, quae fiunt aut ab diis aut daemonibus aut ab hominibus, sunt omnes simillimae generibus suis species. corpora


——————

1 natura δ: naturam α F 3 iussibus pro visibus Kroll, sed cf. p. 57, 19 5 suae Kroll: suas ω | ita seclusi | soliditas M: soli dita B solidata cett. 9 sui ed. Rom: suis ω (vel a ss. m. 2 B; sui ex suis corr. P) | generat genus. est et aliud distinxi | ammalis suspect. 13 vivescunt B: viviscunt cett. 14 ipsum G L 15 quarum ex quorum corr. M quarum vix sanum; fort. quare non 18 u(n)de (corr. m. 2) B 19 sint ante inmortales ss. m. 2 B, fort. recte 21 generis quamvis: genoris utṿịṣ (corr. m. 2) B 22 servantur ϛ: servatur cett. 26 quae factae sunt G: quae om. cett. (sed ss. m. 2 B)