Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/57

Haec pagina emendata est
37
asclepius

sicuti etiam ad Tat amantissimum et carissimum filium multa physica exoticaque quam plurima. tractatum hunc autem tuo scribam nomine. praeter Hammona nullum vocassis alterum, ne tantae rei religiosissimus sermo multorum interventu praesentiaque violetur. tractatum enim tota numinis maiestate plenissimum inreligiosae mentis est multorum conscientia publicare.’

Hammone etiam adytum ingresso sanctoque illo quattuor virorum religione et divina dei conpleto praesentia, conpetenti venerabiliter silentio ex ore Hermu animis singulorum meutibusque pendentibus, divinus Cupido sic est orsus dicere:

[Nota marginalis:II]‘O Asclepi, omnis humana inmortalis est anima, sed non uniformiter cunctae sed aliae alio more vel tempore.’

‘Non enim, o Trisniegiste, omnis unius qualitatis est anima?’

‘O Asclepi, ut celeriter de vera⟨e⟩ rationis coatinentia decidisti! non enim hoc dixi, omnia unum esse et unum omnia, utpote quae in creatiore fuerint omnia, antequam creasset omnia? nec inmerito ipse dictus est omaia, cuius[1] membra sunt omnia. huius itaque, qui est unus omnia vel ipse est creator omnium, in tota hac disputatione


——————

  1. 20 cf. Ὅροι Ἀσκληπίου 19 (p. 354, 6 R)

——————

1 Tat addidi ex B, qui tativ̄ exhibet (iv̄ in spat. 3 litt.): om. cett. | carismum B | exotericaque Cumont (cf. Ménard p. 114: ‘relitifs a l’enseignement exotérique’) ex ethicaque Hild. fort. diexodicaque (cf. Reitzenstein, Poimandres, p. 117 et 126, n. 1) 3 nomini F 4 vocassis (in -es corr.) B: vocasses M G vocasset P vocas L evoca F 6 inreligiosaeịṣ (corr. m. 2) B inreligiosae (ae in ras.) M 7 conscientiae vulg. 8 Huammone Goldb.: hammona vel ammona codd. Ammone ed. Rom. 10 venerabilieter (corr. m. 1., ut vid.) B | Hermu B: ermu cett. (erm̄ G) Ἑρμοῡ Goldb. Hermis vulg. | animi(s) (corr. m. 1, ut vid.) B 11 pedentibus (b ex s corr.) B 12 est (t in ras.) B 17 verae Rohde et Kroll.: vera ω 19 utpote quae ed. Rom.: utpote qui ω (utpote que G) utpote quia edd. vett.