Pagina:Apulei opera quae supersunt vol. III Teubner.djvu/101

Haec pagina emendata est
81
asclepius

enim gratia tantum sumus cognitionis tuae lumen consecuti,[1] nomen sanctum et honorandum, nomen unum,[2] quo solus deus est benedicendus religione[3] paterna, quoniam omnibus paternam pietatem et religionem et amorem et quaecumque est dulcior efficacia, praebere dignaris condonans[4] nos sensu, ratione, intellegentia: sensu, at te cognoverimus;[5] ratione, ut te suspicionibus indagemus; cognitione, ut te cognoscentes gaudeamus. ac numine salvati tuo gaudemus, quod te nobis ostenderis totum, gaudemus, quod nos in corporibus sitos aeternitati fueris consecrare dignatus. haec est enim humana sola gratulatio, cognitio maiestatis tuae. cognovimus te [et],[6] lumen maximum solo intellectu sensibile;[7] intellegimus te,[8] o vitae vera[9] vita,[10] o naturarum omnium fecunda praegnatio;[11] cognovimus te,[12] totius naturae tuo conceptu plenissimae[13] [cognovimus te] aeterna perseveratio in omni enim ista oratione adorantes bonum bonitatis tuae hoc tantum deprecamur, ut nos velis[14] servare persevevantes in amore cognitionis tuae et numquam ab hoc vitae genere separari’.[15] haec optantes convertimus nos ad puram et sine animalibus cenam.[16] '

——————

  1. 1 consecuti// (n eras.) B
  2. 2 honorandum nomine pro honorandum, nomen unum Reitzenstein
  3. 3 religione (l in ras.) B
  4. 5 condonans G L F: condonas B M P
  5. 6 cognoverimus (cognoscamus ss. m. rec.) B
  6. 12 et seclusi; om. F
  7. 13 sensibile Reitzenstein: sensibili ω
  8. | te om. α
  9. | vere M
  10. | cognovimus te post vita, add. Reitzenstein
  11. 14 praegna//tio (n eras.) B
  12. | cognovimus te seclus. Reitzenstein
  13. 15 plenissimae Reitzenstein: plenissimū (u in ras. m. post.) B plenissime cett.
  14. 18 velis (l in ras. m. post.) B
  15. 19 generes parari B
  16. | Explicat m. post. sed antiq. B ΗΡΜΟΥ ΘΡΙCΜΗΓΙCΤΟΥ ΒΙΒαΟC ΙΗΡα ΠΡΟC αCΚαΗΠΙΟ ΠΡΟCΦΟΝΗΘΗCα EXPLICIT FELICITER G et item P (sed omisso FELICITER)



Apuleius ed. Thomas.
6