Pagina:Apocalypsis Revelata.djvu/4

Haec pagina emendata est
PRÆFATIO.

Sponſam ornatam Marito ſuo: Dixit Sedens ſuper throno, ecce nova omnia facio; & dixit mihi, ſcribe, quia hæc verba vera & fidelia ſunt,, Cap: XXI: 1. 2. 5: Novum Cælum eſt novum Cælum ex Chriſtianis; nova Hieroſolyma eſt nova Eccleſia in terris, quæ cum novo illo Cælo unum aget, Agnus eſt Dominus quoad Divinum Humanum.

His adjicientur aliqua ad illuſtrationem: Cælum Chriſtianum eſt infra Cælos antiquos; in illud a tempore Domini, cum fuit in Mundo, admiſſi ſunt, qui Deum unum ſub tribus Perſonis coluerunt, & non ſimul ideam trium Deorum habuerunt; & hoc ex cauſa, quia Trinitas Perſonarum recepta eſt in toto Chriſtiano Orbe; at illi, qui de Humano Domini non aliam ideam foverunt, quam ſicut de humano alterius hominis, non potuerunt recipere fidem Novæ Hieroſolymæ, quæ eſt quod Dominus ſit Solus Deus in Quo Trinitas; hi ideo ſeparati ſunt, & emiſſi ad angulos: datum eſt videre ſeparationes poſt Ultimum Judicium, & ablegationes. Nam ſuper juſta idea Dei fundatur univerſum Cælum, & in terris univerſa Eccleſia, & in genere omnis Religio; per illam enim eſt Conjunctio, & per conjunctionem Lux, Sapientia, & Felicitas æterna.

Quiſque poteſt videre, quod Apocalypſis neutiquam poſſit explicari niſi a Solo Domino, ſingula enim verba ibi continent arcana, quæ abſque ſingulari illuſtratione & ſic revelatione nuſquam ſcirentur; quare placuit Domino aperire mihi viſum ſpiritus mei, & docere. Ne itaque credatis quod aliquid ex me ibi ſumſerim, nec ex aliquo Angelo, ſed ex Domino Solo. Dixit etiam Dominus per Angelum ad Johannem,Ne obſignes verba prophetiæ Libri hujus Cap: XXII. 10,per quod intelligitur, quod manifeſtanda ſint.