Pagina:Apocalypsis Revelata.djvu/15

Haec pagina nondum emendata est

et RELIGIONIS REFORMATORUM.

crum aquæ, per quod interna ablutio a peccatis significatur: quod non conferat regenerationem, fidem, gratiam Dei & salutem, sed tantum significet & obsignet illa; & quod illa non conferantur in & cum baptismo, sed postea increscente ætate; quodque solum electi consequantur gratiam Christi & donum fidei: & quia salus non dependet a baotismo, quod ideo permittatur fieri ab alio in defectu ordinarii ministri.

VII De Sacra Cæna: Reformati, qui vocantur Lutherani, docent, quod, in Sacra Cæna seu Sacramento Altaris, Corpus & Sanguis Christi vere & substantialiter sint præsentia, & quod una cum pane & vino vere distribuantur & accipiantur; & quod ideo verum Corpus & verus Sanguis Christi in, cum, & sub Pane et Vino sint, ac Christiani ad manducandum & bibendum dentur; & quod ideo non simpliciter panis & vinum sint, sed Verbo Dei inclusa & alligata, & quod hoc faciat quod Christi corpus et sanguis sint; nam cum accedit Verbum ad elementum, fit Sacramentum:quod tamen non sit transubstantiatio, qualis est Pontificiis: quod sit cibus animæ, novum hominem alens & fortificans: quod instituta sit, ut fides vires suas reparet atque recipiat, detur remissio peccatorum, & nova vit, quam Christus nobis meruit: quod sic corpus & sanguis Chisti, non tantum spiritualiter per fidem, sed etiam ore, supernaturali modo, ratione Sacramentalis unionis cum pane & vino, sumantur: