Pagina:Apocalypsis Revelata.djvu/10

Haec pagina emendata est
20
DOCTRINALIA ECCLESIÆ

quod hoc modo in gloriam ingreſſus ſit: verbo, Chriſtus verus Deus & Homo in una indiviſa Perſona eſt & permanet in æternum; ac verus, omnipotens, ac æternus Deus, etiam quoad Humanum ad dextram Dei præſens gubernat omnia in cælis & in terris, & quoque implet omnia, nobiſcum eſt, in nobis habitat & operatur: quod non ſit adorationis differentia, quia per naturam quæ cernitur adoratur Divinitas quæ non cernitur: quod Divina Eſſentia proprias ſuas excellentias Humanæ naturæ communicet & impertiat; & quod Divinas ſuas operationes per corpus ſicut per Organum perficiat; quod ſic omnis plenitudo Divinitatis in Chriſto habitet corporaliter, ſecundum Paulum. Quod incarnatio facta ſit, ut reconciliaret nobis Patrem, ac hoſtia fieret pro totius Mundi peccatis, tam originalibus quam actualibus; quod incarnatus ſit ex ſubſtantia Spiritus Sancti, ſed quod Humana natura a Virgine Maria producta ſit, quam ut Verbum aſſumpſit & ſibi univit: quod ſanctificet credentes in Ipſum, miſſo in corda illorum Spiritu Sancto, qui regat, conſoletur & vivificet illos, ac defendat contra diabolum & vim peccati. Quod Chriſtus ad inferos deſcenderit, & infernum pro omnibus credentibus deſtruxerit; quo autem modo hæc fuerunt effecta, non curioſe vult ut ſcrutentur, ſed hujus rei cognitio alteri ſæculo reſervetur, quando non modo hoc myſterium, ſed etiam alia multa revelabuntur. Hæc ſunt ex Luthero, Auguſtana Confeſſione, & Concilio Nicæno, Articulis Smalcaldicis; videatur Formula Concordiæ.

Ab aliqua parte ex Reformatis, de quibus etiam in Formula concordiæ, creditur, quod Chriſtus ſecundum Humanam naturam per exaltationem tantum creata dona & finitam potentiam acceperit, ita quod ſit Homo ſicut alius, retinens proprietates carnis; quod ideo quoad Humanam naturam non ſit Omnipræſens & Omniſciens; quod tamen abſens regat tanquam Rex diſſita a ſe; quod ut Deus ab æterno ſit apud Patrem, ac ut Homo natus in tempore ſit apud Angelos in Cælo; quodque in Chriſto Deus ſit Homo & Homo Deus, ſit loquutio figurata; præter ſimilia alia.

At diſſenſionem hanc dirimit Symbolum Athanaſii, quod ab omnibus in Chriſtiano Orbe receptum eſt, ubi hæc ſunt,, Vera fides eſt, ut credamus & confiteamur, quod noſter Dominus Jeſus Chriſtus Filius Dei ſit Deus & Homo, Deus ex ſubſtantia Patris natus ante mundum, & Homo ex ſubſtantia matris natus in mundo; perfectus Deus & perfectus Homo; Qui tametſi eſt Deus & Homo, non tamen ſunt duo, ſed unus Chriſtus; unus non per converſionem Eſſentiæ Divinæ in corpus, ſed per aſſumptionem Humani ſui in Deum; unus prorſus, non per confuſionem ſubſtantiæ, ſed per Unitatem Perſonæ; quoniam ſicut rationalis anima & corpus eſt unus homo, ita Deus & Homo eſt unus Chriſtus".

,, II. De Justificatione per fidem, & de bonis operibus: Fides Clericorum juſtificans & ſalvans hæc eſt, quod Deus Pater averterit Se a Genere humano propter iniquitates ejus, & ſic ex juſtitia damnaverit illud morti æternæ; & quod idea miſerit Filium in mundum, qui expiaret & redimeret, ac ſatisfaceret & reconciliaret, & quod Filius hoc fecerit per quod

in