Pagina:Anniversaria in memoriam reipublicæ sacræ et literariæ.djvu/2

Haec pagina nondum emendata est

Qvod universis artibus commune est, ut semper promoveri et expoliri qveant, nunqvam ad perfectionem absolutam perveniant, id arti etiam grammaticæ, atqve adeo huic fortasse magis qvam ceteris accidit. Neqve hoc mirum est, cum haud pauci hanc propter subtilitatem qvandam sper­nant, et qvasi jejunam et infructuosam negligant: eam fortasse ob causam in totius rei tædium et contemtum adducti, qvod meminerint se in schola multum temporis et laboris consumsisse, ediscendis Grammaticarum com­pendiis; quum hoc tamen methodi non ipsius artis vitio tribuendam esset. Hinc enim factum est, ut optima ingenia ad alia qvævis excolenda, po­tius qvam ad hanc perpoliendam sese converterint; ludimagistri vero et pædagogi novas Grammaticas vel compendia Grammaticarum qvotannis fere certatim composuerint, ut tirones per hanc compendiariam viam ad ling­varum cognitionem perducerent. Qvodsi hoc effecerint, frustra sane non sudaverint; neqve vero his compendiis grammaticam disciplinam promove­runt, nedum ad perfectionem adduxerunt. Qvi enim artem tum ipse pe­nitus perspicere, tum aliis explicare et describere studet, eum materiam artis, non commoda puerorum, spectare oportet. Alia difficultas inest in ipsa artis Grammaticæ natura, qvæ ita discerpta est, et tam multa veluti disjecta corporis membra refert, ut qvot lingvæ sint, tot Gramma­ticæ; unde fit, ut qvæ egregie inveniantur v. c. in Bohemia, Grammaticis fere Austriacis, de Bohemica lingva parum curiosis, ignorentur. Sic multo difficilius in hac qvam in ceteris artibus propagantur emendationes et in­venta.

Discentes lingvas primum fere offendit pronunciatio, hanc igitur aut qvam brevissime proponunt magistri, aut omnino prætermittunt, et viva

1*