sed p simul cum adspiratione h, qvæ ut plurimum auget sonum literæ præcedentis, ut in his dictionibus ƒuri (Phuri), juvenca, ƒex i (Phechhi), pes, et similibus. Qvandoqve etiam h simul cum p convertitur in F, sicut a Latinis usurpatur in dictionibus Græcis Phanum, Pharetrum, Pharmacum, atqve ita efferuntur ƒranki, habitator Europæ, Þiƒlis, Artaxata, metropolis Iberiæ“[1]. Hæc si, mutatis mutandis, ad ceteras adspiratas transferas, harum literarum potestatem recte perspicies. De ꝁ falsus est vel admodum obscurus Maggio (p. 7), ubi k valere dicit, per qvod tamen k durum intelligit, alterum k nostrum commune c vel ch scribens more Italico. De þ paulo melius et disertius loqvitur, et p. 27. recte cum ط Arab. comparat, (hebr. ט, qvæ eadem plane litera est, non meminit); sed in Alphabeto Armenio-Iberico (p. 24. 25.) pessime þ Iber. cum 4ta litera Armen., i. e. d, componit; deinde t Iber. cum nona Armen., i. e. þ. Oritur tamen hie error ex mala pronunciatione Armen., qvæ hodie in usu est, qvam secuti sunt, qvi Ibericam lingvam Armenicis literis scripserunt.
Ita de 27 prioribus literis, unacum 33tia, vix ulla potest esse dissensio; ceteræ vero, tantum non omnes sibilantes, multo difficiliores sunt, si singulas accuratius definire, et literis Europæis notare aggressus sis. In hac qvidem commentatione, ne in nimias tricas inducerentur lectores, præmissum jam Europæum systema sibilantium[2], sed ad hoe systema ventum est post investigationem satis longam et difficilem. Qvicqvid est, nihil jam nobis restat, nisi ut singulos characteres Iber. ad singulas nostras suprasatis definitas sibilantes recte referamus. Ad hoc efficiendum percommode aecidit, ut congruentia singularum sibilantium Iber. cum literis Armenicis, ubi idem plane horum sonorum systema obtinet, prorsus recte et accurate a Maggio[3] indicata sit; Armenicæ vero sibilantes a Schrœdero satis bene descriptæ, ita ut, comparandis inter se harum lingvarum sibilantibus,