Haec pagina emendata est
ANNALES PRIORATUS DE WIGORNIA.
MS. Cott. Vespas. E 4. Preface of the compiler f.60. Considerantes pro multis causis in religione chronicas esse necessarias, istas vobis de vetustis rotulis neglectisque scedulis excerpsimus; et quasi de sub mensa Domini fragmenta collegimus,[1] ne perirent. Non enim debet vestras urbanas aures offendere rudis et inculta Latinitas, qui soletis in scripturis magis sensui quam verbis incumbere, fructui potius quam foliis inhærere. Nec mirandum, si liber annuatim augmentatur, ac per hoc a diversis compositus, in alicujus forte manus inciderit, qui proloquens fecerit barbarismum. Vestri itaque studii erit; ut in libro jugiter scedula dependeat, in qua cum plumbo notentur obitus illustrium virorum et aliquod de regni statu memoriale, cum audiri contigerit. In fine vero anni non quicunque voluerit, sed cui injunctum fuerit, quod verius et melius censuerit ad posteritatis notitiam transmittendum, in corpore libri succincta brevitate describat; et tunc veteri scedula subtracta, nova imponatur.- ↑ 1 collegimus] collegemus, Calig.