Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/68

Haec pagina nondum emendata est
22
DIONYSII BYZANTII

coloniæ deductores, postquam, promontorium Bosporium pretergressi, viderunt magnam multitudinem barbarici exercitus tenere oram maritimam in quam descendendum erat, et aras singularum urbium ibi constituerunt ubi primum descenderant. Quum autem sensissent barbaros terrestri itinere adversus 1psos procedere. eo usque morati donec eos quam plurimum ab illis locis avertissent, commiserunt classem fluctibus, et occuparunt locum vacuum a custodibus, et barbaris anteverterunt. Fuit enim illis compendiaria navigatio, at barbaris longus terre circuitus ob sinus. Quidam vero dicunt Hestias non ad urbem, sed ad domus Megaricas septem amplissimas pertinere. Credat autem quisque quod sibi visum fuerit.

LIV. Flectenti ab Hestiis jam navigatio quieta stabilisque, propter promontorii conversionem et fluxus maritimum sublimemque impetum. Inde trajecisse aiunt ante Trojanum bellum Mysos cum Teucris et usque ad Thessaliam omni regione politos esse quam invaserant; tempore autem belli. Asteropæum regem Pæonum Avio flumini accolentium.

LV. Post Hestias sunt Chelæ, nuncupate a similitudine figuræ: refert enim spe-

5-9. «quidam vero dicunt Hestias non ad urbem, sed ad domus Megaricas septem amplissimas pertinere. Credat autem quisque quod sibi visum fuerit» om. Gb. ‖ 10. a promontorio Estiaco flexus jam navigationem quietam stabilemque efficit Gb. ‖ 10-14. «propter promontorii conversionem et fluxus maritimum sublimemque impetum. Inde trajecisse aiunt ante Trojanum bellum Mysos cum Teucris. accolentium» om. Gb. ‖ 15. post Estias sunt χελαὶ Gb. – «refert enim speciem rei nomen» om. Gb.