Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/58

Haec pagina nondum emendata est
12.
DIONYSII BYZANTII

parte a Borea vento. Barbysen ali dicunt educatorem. Byzantis, alii navigationis ducem. Jasoni atque ejus comitibus Minyis, quidam herœm indigenam [fuisse]. Ubi flumina inter se cœuntia et delata ad obvium promontorium crassum in mare exeunt, ibi ara est Semystræ, a qua locus nomen invenit. Semystra nympha Naias Ceroessæ [matris Byzantis] nutrix [fuit]. Io enim, quum Jovis quidem arte, Junonis vero ira in vaccam conversa œstroque alato stimulata multas terras percurrisset ad hunc profecto locum impulsa parturiendique dolore affecta ( nam erat divini seminis plena) infantem fœminam parit. Hanc tollens Semystra lactat et nutrit gerentem insigne transformationis materna: cornuum enim typi utrinque succrescentes ex fronte eminebant unde appellatur Ceroessa. Ex hac et Neptuno [genitus est] Byzas vir similiter ut deus honoratus, a quo Byzantium conditum est. Semystra [locus] parum abfuit quin urbs efficeretur; nam ibi duces coloniæ urbem condere constituerant; sed, ardentibus sacris, corvus rapiens ex media flamma partem victimæ et sursum portans in Bosporium promontorium detulit. Hoc ab Apolline os-


1-2. navigationis ducem eorum qui cum Jasone et Minyis navigarunt ad Colchos Gb. ‖ 3-4. flumina delata ad obvium promontorium crassum inter se cœunt in mare exeuntia Gb.

4. «nympha Naias» om. Gb. ‖ 5-6. Jovis arte in vaccam conversa iraque Junonis ostro alato stimulata Gb. ‖ 7. apud hunc locum parturiendi dolore affecta Gb. ‖ 9. «utrinque succrescentes» om. Gb. ‖ 13-14. nisi er media flamma corvus rapuisset partem victimæ eamque in Bosporium promontorium tulisset Gb.