lucrum adventitium insuper habens. Non enim. [mare] olim ibi indagabatur, sed hucusque etiam inscrutabile manebat.
XIX. Supra. Hortum est locus Hapsasieum appellatus. Ita autem nuncupatus est ab his qui ex Arcadia [venerunt], et Jupiter Hapsasius ibi colitur. Prabet autem piscibus diversorium.
XX. Postea [occurrit] promontorium, plurimum super alia promontoria eminens, atque fluctuum et ventorum violentiam excipiens. Hujus promontoria eminentia abrupta abit in mare atque eam præterit pelagus haud tutum. Nam promontorii pars inferna, ubi sectio petræ in multam avulsionem abrumpitur, exigua conjungitur continenti societate, cunctanti et quam mox ruinam editur similis. unde similitudo adspectus illi nomen imponit: nam Mellapocopsas nominatur.
XXI. Post hoc, duo loca sunt omnibus anni temporibus piscium captum largientia, propter summissiones promontoriorum et sinuum altitudinem et remissionem maris placati et quieti a ventis in hac loca refusi. Quorum alter Ingenidas dicitur, ab heroe eponymo indigena; alter. Peraïcus ut plurimus quidem habet
2. sed otiosum Gb. ‖ 3. Ἁψασιεῖον ab
Arcadio nominatum in hoc loco situm est et
Jupiter Ἁψάσιος colitur Gb. post Hortum
sequitur locus Apsasius Gc. ‖ 7. «atque fluctuum
et» om. Gb. ‖ 8. et haud firma præterit
profundum mare Gb. ‖ 9. sectionem petræ in
multam avulsionem abrumpens Gb. ‖ 10.
«societate» om. Gb. — dissolvendæ et quam
mox r. ed. Gh. ‖ 11. nomen dedit Gb. ‖ 12.
omni tempore anni Gc. ‖ 13-145. a
summissionibus promontoriorum et remissione maris
in hæc loca refusi alte sinuosi placati et
tranquilli Gb. piscationem ad depressiones
extremas quas efficiunt lingulæ collium et ad sinus
profundos quietos a ventis largientia Gc. ‖ 15.
alter Piræicus a Piræo Atheniensi Gc. alter
dicitur Pireicus ut multorum hominum habet
sermo a Piræo Attico Gb.