Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/54

Haec pagina nondum emendata est
8.
DIONYSII BYZANTII

XV. Inde Scironides nuncupatæ sunt petræ, nomen a similitudine loci difficilis Corinthiis imponentibus: etenim participes coloniæ [deductæ Byzantium] fuerunt Corinthii ideoque solenni admiratione coluntur.

XVI. Post Scironides petras longum littus, nullo optimorum deterius ad capturam piscium ob vadi altitudinem (nam ex paucis usque ad marginem profundum est) atque etiam propter tranquillitatem maris aditusque facilitatem. Nuncupatur autem Cycla, ex eo quod in hoc littore (ut opinor) Græci barbaros circumcluserint. In eodem littore ara consecrata est Minervæ Dissipatoriæ, designans ex circumclusione multitudinis dissipationem.

XVII. Cycla autem Melias sinus excipit, piscosus quidem si quis alter: in omnibus enim omnes superat, promontoriis prominentibus et cautibus sub aqua delitescentibus utrinque conclusus. Hic sinus, a quodam herœ indigena nomen adeptus. ut plurimum nunquam fallit piscatorem.

XVIII. Post Meliam sinum [sequitur] locus appellatus Κῆπος (Hortus), nomen quidem adeptus ex terra inter paucas ad culturam hortorum idonea, maris vero


1-3. post acram Plutonis et Junonis Dionysius ponit Scyronias petras nuncupatas a Corinthiis participibus coloniæ deductæ Byzantium qui his petris nomen imposuerunt a similitudine loci difficilis qualem habebant petræ Scyroniæ sitæ inter Megaram et Isthmum Corinthiacum Gb. ob similitudinem difficilis loci quam habent cum petris Scironiis sitis inter Isthmum Corinthiacum et Megaram Gc. ‖ 5. ad piscatum atque ad vadi altitudinem Gb. ‖ 7-8. circumclusos devicissent Gb. ‖ 10-12. piscationi aptus st quis alter (alius Gb.) elatis promontorii lingulis atque utrinque saris occultis conclusus Gc. ‖ 15-15. Meliam sinum excipit locus appellatus Κῆπος a terra inter paucas apta ad hortensem culturam Gc.