Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/52

Haec pagina nondum emendata est
6
DIONYSII BYZANTII

IX. Supra etiam [promontorium Bosporium] templum est Neptuni, antiquum quidem, propter quod et simplex, eminens vero in mare. Sed posteris in locum supra stadium ornatissimum et amplissimum et in paucis mirabilem transferre conantibus non permisit [se transferri]; consulentibus enim abnuit, sive amans locum mari vicinum, sive ostendens parvi momenti esse divitias pietati comparatas.

X. Sub templo Neptuni, intra [urbis] murum, sunt stadia et gymnasia et curricula juvenum in planitie. At ex maris parte est navigatio leniter fluctuans et in [sinum| Cornu proclivis.

XI. Excipiunt autem primam promontorii [Bospori] conversionem tres portus, quorum medius satis profundus a ceteris quidem ventis tegitur, ab Africo vero dominante tutus omnino non est: clausus autem utrinque nam substructionibus mœnium cœrcetur maris incursus.

XII. Prætereuntibus deinde sitam in profundo turrem, figura quidem rotundam. ex omni vero parte amplam qua jungit continenti [urbis] mœnia, primus occurrit


1-9 antiquum apud quod fuit. Lapis in mare eminens quem Byzantinis in locum ornatiorem transferre c. Gb. ‖ 4. «consulentibus enim abnuit» om. Gb. ‖ 5. «comparatas» om. Gb. ‖ 6. erant stadia Gb. fuisse stadia Gc. ‖ 7. erat navigatio i. s. Ceras leniter fluens Gb. fluctuans et adversa Gc. ‖ 9. excipiebat Gb. — circumflexionem Gb. circuitionem Gc. ‖ 10-11. a ceteris ventis tegebatur, ab Africo tutus omnino non erat Gb. ‖ 11-12. «clausus.. incursus» om. Gb Gc. ‖ 13-14. deinde turris bene magna rotunda continenti jungebat urbis mœnia Gb. ‖ 14-p. 7,1. 1. primus post mœnia campus erat Gb.