Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/93

Haec pagina emendata est
74
DE VULGARI ELOQUENTIA.


licet uti ad libitum. Et sicut quædam Stantia est uno eptasyllabo conformata, sic duobus, tribus, quatuor, quinque videtur posse contexi, dummodo in tragico vincat endecasyllabum, et principiet. Verumtamen quosdam ab eptasyllabo tragice principiasse invenimus, videlicet Guidonem de Ghisileriis et Fabritium, Bononienses:

«Di fermo sofifrire.»

Et,

«Donna, lo fermo cuore.»

Et,

«Lo mio lontano gire.»

Et quosdam alios. Sed si ad eorum sensum subtiliter intrare velimus, non sine quodam Elegiæ umbraculo hæc Tragœdia procedere videbitur. De pentasyllabo quoque non sic concedimus; in dictamine magno sufficit unicum pentasyllabum in tota Stantia conseri, vel duo ad plus in Pedibus; et dico in Pedibus, propter necessitatem, qua Pedibusque Versibusque cantatur: minime autem trisyllabum in tragico videtur esse sumendum, per se subsistens; et dico, per se subsistens, quia per quandam rithimorum repercussionem frequenter videtur assumptum, sicut inveniri potest in illa Guidonis Florentini:

«Donna mi prega, perch’io voglio dire.»

Et in illa quam diximus:

«Poscia ch’Amor del tutto m’ha lasciato.»

Nec per se ibi carmen est omnino, sed pars endecasyllabi tantum, ad rithimum præcedentis carminis, velut Echo respondens. E satis hinc, Lector, sufficienter eligere potes, qualiter tibi habituanda sit Stantia: habitudo namque circa carmina consideranda videtur. Et