Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/87

Haec pagina emendata est
68
DE VULGARI ELOQUENTIA.


citur, est æqualium stantiarum sine responsorio ad unam sententiam tragica conjugatio, ut nos ostendimus, cum diximus:

«Donne, che avete intelletto d’amore.»

Et sic patet quid Cantio sit, et prout accipitur generaliter, et prout per superexcellentiam vocamus eam. Satis etiam patere videtur, quid intelligimus cum Cantionem vocamus, et per consequens, quid sit ille fascis, quem ligare molimur. Quod autem dicimus «tragica conjugatio» est quia cum comice fiet hæc conjugatio, Cantilenam vocamus per diminutionem, de qua in quarto hujus (Operis) tractare intendimus.


Caput IX.

Quæ sint principales in Cantione partes, et quod Stantia in Cantione principalior pars est.


  Quia, ut dictum est, Cantio est conjugatio Stantiarum, ignorato quid sit Stantia, necesse est Cantionem ignorare: nam ex diffinientium cognitione diffiniti resultat cognitio; et ideo consequenter de Stantia est agendum, ut scilicet investigemus, quid ipsa sit, et quid per eam intelligere volumus. Et circa hoc sciendum est, quod hoc vocabulum per solius artis respectum inventum est, videlicet, ut in quo tota Cantionis ars esset contenta, illud diceretur Stantia, hoc est mansio capax, vel receptaculum totius artis. Nam quemadmodum Cantio est gremium totius sententiæ, sic Stantia totam artem ingremiat: nec licet aliquid artis sequentibus arrogare, sed solam artem antecedentis