Pagina:Alighieri, Giuliani - Opere latine vol I - 1878.djvu/85

Haec pagina emendata est
66
DE VULGARI ELOQUENTIA.


cabilitudinitate, quod duodena perficitur syllaba in Vulgari, et in Grammatica tredena perficitur, in duobus obliquis. Quomodo autem pexis, irsuta hujusmodi sint armonizanda per metra, inferius instruendm relinquimus. Et quæ dicta sunt de fastigiositate vocabulorum, ingenuæ discretioni sufficiant.


Caput VIII.

Quid sit Cantio, et quod pluribus modis variatur.


  Præparatis fustibus, torquibusque ad fascem, nunc fasciandi tempus incumbit; sed quia cujuslibet operis cognitio præcedere debet operationem, velut signum ante admissionem sagittæ, vel jaculi, primo et principaliter quid sit iste fascis, quem fasciare intendimus, videamus. Fascis igitur iste, si bene comminiscimur omnia prælibata, Cantio est. Quapropter quid sit Cantio videamus, et quid intelligimus cum dicimus Cantionem. Est enim Cantio, secundum verum nominis significatum, ipse canendi actus, vel passio, sicut lectio, passio, vel actus legendi.
  Sed divaricemus, quod dictum est, utrum videlicet hæc sit Cantio, prout est actus, vel prout passio. Circa hoc considerandum est, quod Cantio dupliciter accipi potest; uno modo secundum quod fabricatur ab auctore suo, et sic est actio; et secundum istum modum Virgilius primo Æneidos dicit:

«Arma virumque cano.»

Alio modo, secundum quod fabricata profertur vel ab auctore, vel ab alio quicumque sit, sive cum soni modu-